Latin
7.1.281 to 7.1.303
Tyconius, De Septem Regulis 7.1.281-303
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam, cui se signaverit quis in obedientia: servus est ejus, cui obaudit, sive peccati, sive justitiae. Ita fit, ut et diabolus habeat aurum et argentum, et lapides pretiosos. Omnia quidem, non sua secundum originem: sed sua, secundum voluntatem. Nam et in Job scriptum est diabolo: Omne aurum maris sub eo est (Job. xli, 21). Et Apostolus, vasa aurea et argentea, dicit esse quaedam in contumeliam (II Tim. ii. 20). Non enim, sicut quidam putant, omnia lignea et fic…ilia reprobavit, cum ex eis sint aliqua in honorem, ipso dicente: Figulum luti, aliud quidem fingere in honorem, aliud vero in contumeliam (Rom. ix, 21 ). Et ex ligno, aliud ad praeparationem esse, aliud in sacrilegium: ex auro et argento, id est, ex magnis et perspicuis dixit immundos. Nam et in Apocalypsi: Meretrix (id est, corpus adversum) purpura, cocco, et auro, et argento, lapidibusque pretiosis ornatur: habens poculum aureum in manu, plenum exsecrationum et immunditiarum totius terrae (Apoc. xvii, 4). Ista sunt ergo diaboli ornamenta, lapides pretiosi: quibus lapiaes igneos imitatur, et homo in se habet thesauros tam facinorum quam perspicuos. Ipse enim suorum portator est, quem facultates suae velut compedes ligaverunt. Praeter illa, quae ab utroque sexu corporis diaboli ornanda eduntur: etiam his, quae defossa habent, insitum est cor. Ubi enim erit thesaurus, illic erit et cor hominis (Matth. vi, 21). Vetus enim homo et terra ejus, unum corpus est: quoniam ipse quoque terra est. Unde Apostolus non solum ea, quae corpore admitti possunt, sed et avaritiam, membrum esse possidentis, ita definivit dicens: Mortificate itaque membra vestra, quae in terra sunt, fornientionem, immunditiam, passionem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus. Propter quae venit ira Dei (Coloss. iii, 5, 6). Ex qua die creatus es tu cum Cherubim, imposui te in monte sancto Dei (Ezech.