# De Septem Regulis 7.1.304-323

Tyconius, De Septem Regulis, 7.1.304 to 7.1.323. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.304

xxviii, 14), id est in Christo, vel Ecclesia. In medio lapidum igneorum fuisti, id est hominum.sanctorum, qui adunati, montem Dei faciunt. Angeli enim alterius substantiae, lapides dici non possunt, quia corpus non habent. Abiisti sine macula tu, in diebus tuis: ex qua die creatus es tu, donec invenirentur iniquitates tuae in te, a multitudine negotiationis tuae (Ibid., 15). Lapides, Ecclesiam esse sic dicit Petrus: Ecce vos fratres, tamquam lapides vivi, coaedificamini in domos spirituales (I Pet. ii, 5). Quam domum, igneam esse; et hanc, malos fratres ardere sic dicit Deus: Erit domus Jacob, ignis: domus autem Joseph, flamma: Domus vero Esau, stipula. Exardescent in illos et comedent eos: et non erit ignifer in domo Esau, quoniam Dominus locutus est (Abd., 18). Cum enim peccat homo dejicitur de monite Dei, et non erit ignifer, amisso Spiritu, et succendetur in cinerem. Peccasti, et vulneratus es a monte Dei: et abduxit te Cherubim de medio lapidum igneorum. [Cherubim, min sterium Dei est: quod exclusit universos malos de Ecclesia, sed spiritualiter. Qui enim vestimentum nuptiale non habet, hic in saeculo excluditur de medio recumbentium. Denique in tenebras, id est, in obdurationem mittitur: donec in ignem in a ternum descendat. Futuro enim saeculo, nemo miscebitur choro sanctorum, qui postea excludatur. Exaltatum est cor tuum in decore tuo, corrupta est scientia tua in decore tuo. ] Corrupta est scientia ejus, qui sciens prudensque erat et studio affectatae sapientiae asserit dissimulata veritate, mendacium: sicut Spiritus dicit: Cum cognovissent Dominum, non ut Dominum magnificaverunt, aut gratias egerunt: sed nugati sunt in cogitationibus suis, dicentes se esse sapientes (Rom. i, 22). [Corrupta est scientia eorum, qui alios docent, se ipsos non docent. Correptus est decor, qui generi suo operum similitudine non respondet.

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
