# De Septem Regulis 7.1.75-98

Tyconius, De Septem Regulis, 7.1.75 to 7.1.98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/tyconius/de-septem-regulis/7.1.75

xiv, 14). Duae sunt partes in Ecclesia, Austri et Aquilonis, id est, Meridiana et Septentrionalis. In parte meridiana, Dominus manet. Scriptum est: Ubi pascis, ubi manes in meridiano (Cant. i, 6)? Diabolus vero, in Aquilonem, sicut Deus dicit populo suo: Illum persequar ab Aquilone a vobis, et expellam illum in terra sine aqua, id est, in suos; et exterminabo faciem ejus in mare primum, et posteriora ejus in mare novissimum, quod est in populos primos et novissimos (Joel. xi, 10). Instar Ecclesiae, fabricatus est iste mundus, in quo Sol oriens, non nisi per Austrum, id est, meridianum iter habet; et decursa Australi parte, invisibilis vadit in locum suum rediens. Sic et Dominus Deus noster Jesus Christus, Sol aeternus partem suam percurrit, unde et meridianum vocat. Aquiloni vero, id est, adversae parti non oritur: sicut iidem cum in judicium venerint, dicent: Justitiae lumen non luxit nobis (Sap. v, 6). Timentibus autem Dominum, oritur Sol justitiae: et sanitas in pennis ejus, sicut scriptum est (Malach. iv, 2). Malis vero meridie nox est: sicut scriptum est: Dum sustinent ipsi lumen, factae sunt illis tenebrae, fulgorem obscura nocte ambulaverunt, palpubunt sicut caecus parietem, et cui non sunt oculi, palpabunt et cadent meridie, quasi media nocte (Isa. lix, 9, 10, sec. LXX). Iterum: Occidet sol meridie, et tenebricabit super terra dies luminis (Amos viii, 9). Iterum: Propterea nox erit vobis de visione, et tenebrae vobis erunt ex divinatione, et occidet sol super prophetas, et obscurabit super eos dies luminis (Mich. iii, 6). Huic populo ex Austro comminatur Deus, sicut per Ezechielem Seor increpat, dicens: Spi…itus Austri contrivit te (Ezech. xxvii, 16). Is enim confringere permittit, dicens: Exsurge, Aquilo, et veni, Auster: perfla hortum tuum, et defluent unguenta mea (Cant, iv, 16).

---

Tyconius, De Septem Regulis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0281a/stoa002/stoa0281a.stoa002.opp-lat1.xml.
