Latin
7.1.99 to 7.1.117
Tyconius, De Septem Regulis 7.1.99-117
Unproofread scanNot analysed yet
Exsurgente enim nequam spiritu, resistit Spiritus sanctus, qui Domini hortum perflat, et eliciuntur unguenta, id est, odor suavitatis offertur. Et per Ezechielem, idem ex reliquiis populi mali sic dicit Deus, adducere super populum suum, partem ejusdem populi, quod est mysterium facinoris: Ecce ego super te Gog, principem Mo…och et Tobel: et congregabo te, et adducam te, et ponam te a novissimo Aquilone, et adducam super te montem Israel: et perdam arcum de manu tua sinistra, et sagittas tuas de manu dextera, et dejiciam te super montes Israel (Ezech. xxxix, 1-4). Hoc autem geritur, a passione Domini: quoadusque de medio ejusdem mysterii facinoris di cedat Ecclesia, quae detineat, ut in tempore suo detegatur impietas, sicut dicit Apostolus: Et nunc quid detineat, scitis, ut in suo tempore detegatur: Mysterium enim jam nunc operatur iniquitatis: tantum, ut qui detinens detinet modo, donec de medio fiat. Et tunc revelabitur ille impius (II Thess. ii, 6-8). Et in Hieremia legimus, peccatores Israel in Aquilone convenire, Domino dicente: Vade et lege sermones istos ad Aquilonem, et dic: Convertere ad me, domus Israel, dicit Dominus (Jerem. iii, 3). Meridianum vero pars est Domini; sicut et in Job scriptum est: A meridiana parte germinabit ibi vita (Job. xi, 17). Aquilo diaboli: Utraque autem pars, in toto mundo. Ascendam, inquit, nubes: ero similis Altissimo. Nunc autem ad inferos descendes in fundamenta terrae. Qui viderint te, mirabuntur super te, et dicent: Hic est homo qui concitat terram, commovet reges, qui ponit orbem terrae totum desertum. Numquid in diabolum convenit, Qui viderint te, mirabuntur super te? Aut in regem novissimum, cum ad inferos descendes? Ipso enim ad inferos descendente, non erit qui miretur, mundo finito. Non enim dicent: Hic est homo qui concitavit terram, reges, et posuit orbem terrae totum desertum: sed incitat, et commovet et ponit.