# De quadrupedibus digitatis 1-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, LOCVS VICTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/1-2

LOCVS VICTVS. Ethiopia, iuxta sententiam Plinij, Cercopithecos nigris capitibus, pilo asinino, caeterisquè dissimiles generat. In syluestribus locis Insulae lauae, copiosi vagantur, & in Prouincia Congi, vt legitur in descriptione Guineae, multi versantur, qui cicurati multas facetias histrionicas mimico gestu concinnant. Historia Peruana multos Cercopithecos, sed inter se valdè diuersos exhibet. Praeterea ex Aeliano in regionibus Galecuthinis multi sunt Cercopitheci, & vilissimo venduntur pretio, quoniam agricolis illius territorij sunt magno oneri, dum arbores iuglandium conscendunt, & liquorem, ex quo vinum confici solet, discipant, & vasa, quibus ille liquor excipitur euertunt. Nam Incolae ex nuce Indica adhuc viridi aquam potui suauissimam colligunt. Cęterùm animaduertendum est, quòd hae bestiae libentiùs loca montana incolunt; quocircà Strabo in sylua Indica, supra Emodos montes, numerosos Cęrcopithecos, & magnos esse scribit. Deinde non procul ab Aden Vrbe Arabiae editissimus mons est, qui Cercopithecis abundat. Deniquè in omnibus montanis locis Continentis magnus harum bestiarum numerus visitur, vt habetur in historia naturali Indiae Occidentalis: Si victum consideremus. sciendum est Cercopithecos omnibus ferè esculentis vesci, quibus simiae, sed quando desiderio carnis premuntur, tunc, carnibus deficientibus propriam caudam arrodere st.n. dicuntur. VNV ο τ τῦὶ εν ἄταγν

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
