Latin
VSVS IN MEDICINA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 100-2
Unproofread scanNot analysed yet
VSVS IN MEDICINA. Aximam profectò partes Lyncis in Nephritide sortiuntur pręrogatiuam, quoniam prisci, &nuperi auctores in huiusmodijaffectione illarum meminerunt. Euonymus describit aquam ad calculos comminuendos, quam petralem appellat, &omnia simplicia medicamina cum sanguine lyncis miscet. Verùm quid dicemus de pinguedine? cum ex hac Vuecherius componat vn guentum ad calculos expellendos idoneum; praeterquam quòd haec pinguedo sugillationibus etiàm medeatur ex Porta, quimaculosa animalia ad sphragismata valere testatum reliquit. Praeterea vrina lyncis, ex Auctore de natura rerum, pruritum sanat, &vnguium dolori medetur. Imò hanc Strangurię, &Ischurię, nec non alijs renum, &vesicę affectibus vtilem esse praedicant, &praecipuè quia in lapidem facilè coeat, vnde Ouidius dixit. Lynces dedit India Baccho, E quibus (vt memorant) quicquid vesica remisit, Vertitur in lapides, &congela: arre tacto. Itaque Lyncurium, siuè sit succini species, vel (quod magis credendum est) sit lapis in vesica yncis genitus in praedictis ae gritudinibus à medicis commendatur. Quamobrem ex hoc lapide, &oculis cancrorum sal à Crolio aduersus calculos conficitur. Solinus quoque hunc lapidem non solum in sedandis renum doloribus, sed etiam in auferendo morbo regio mirandum in modum extollit. Ad finem vngues lyncum suis non carent virtutibus; nam hi cum corio exuruntur, cinisque potus, &inspersus propudio virorum, &mulierum ardentem libidinis feruorem compescit, quocircà ad hunc vsum, in Carpatho insula ex Plinio efficacissimè vri solet. Singulos lyncum vngues (inquit Gesnerus) apud nos argento includunt, &ad spasmum commendant, si gestentur; fortassis quoniam incurui sint, quo argumento Nonnulli radites etiam repandas, &nodosas aduersus tonuulsiones appendunt; nam ratione obliquitatis contra hanc affectionem praeseferre signaturam opinantur. Verùm non omnis vnguis lyncis, iuxta mentem Gesneri, idoneus est, sed is tantùm, qui est in pede dextro pro pollice, argento includitur, &tanquam pharmacum morbi comitialis, amuletum publicè venditur.