# De quadrupedibus digitatis 100

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, PROVERBIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/100

Prolatum est hoc emblema in ambitiosos, & auaros, qui spe maioris honoris, vel amplioris commodi, neglecta praesenti sorte, aliam sibi comparare conantur, illisque accidit, quod Pyrrho Epirotę olim contigit, qui, ex Iustino, in amplissimo. Imperij fastigio collocatus, nec eo contentus Graeciae, & Asiae regna meditabatur, & maiorem ex bello quàm ex imperio voluptatem hauriebat, sed postea victis, & acquisitis celeriter carebat, ideo fuit comparatus lusori imperito, qui cum multa, & foelicitèr iaciat, ijs tamen vtendi modum negligat. Quarè huc refertur assertum Bellisarij, vt recitat Procopius, qui scribens ad Theudebertum Francorum Regem (qui cum eo manus conseruit) dixit satius esse, vt securè sua quisquè possideat, quàm dum aliena nimium appetit, de suis rebus periclitetur. Non dissimile à praedicto Camerarius concinnauit emblema, in quo effigiat lyncem prędam stringentem, & aliò respicientem, cum hac inscriptione. STVLTVS ALIENAREQVIRIT Profert hoc emblema in auaros, & ambitiosos, qui vana spe vberioris fortunae excaecati commoda praesentia negligunt & subscribit hoc distichon. Incertis inhiat, certissima spernit auarus. Ceu praesente alium Lynx capit ipsa cibum. Idem auctor contemplans acumen oculorum lyncis depinxit hanc Feram citra quemdam parietem, & multa animalia vltra eumdem, & picturam, hac inscriptione decorat. INSPICIT, ET ASPICIT, & quoniam hoc emblema ad singularem mentis aciem, & ingenij acumen referri potest, propterea subscribitur hoc distichon. Et muros penetrant fulgentia lumina Lyncis; Et secreta acies pespicit ingenij

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
