# De quadrupedibus digitatis 101

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS PELLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/101

VSVS PELLIS. τυ νυ ξ ν Vm lyncum vsus in venatione sit omittendus, nam in capite praecedenti narratum fuit ad mentem Pauli Veneti Regem Tartarorum habere leopardos cicures mirum in modum ad Feras capiendas idoneos, nec non lynces non minus industrias ad venandum, Modò pellis vsum solummodò recensebimus; cum omnibus in regionibus huiusmodi pelles tanquam pretiosae magni fiant. Narrat enim Nicolaus de Nicolais Constantinopoli esse locum Bezestar nunc upatum, in quo multae sunt Apothecae, in quibus pretiosae merces, sed potissimum pelles lyncum venales seruantur. Coeterum aduertendum est (inquit Olaus Magnus) vt non solum pelles mollioribus plumis, & pulchrioribus maculis sint praeditae, sed etiam, vt sint lyncum brumali tempore captarum, tunc enim pelles in plumis, & colore meliores, & pulchriores sunt; quoniam pellis huius Ferae captae tempore aestiuo, & vilior, & deterior habetur. Itaque pelles praedictis conditionibus praeditae nobilibus tantùm in vestimentis ostentantur, & etiam caro pretio veneunt; Gesnerus ait vendi tribus denarijs aureis cum triente, & aliquando sunt maioris, & minoris pretij pro differentia pellium, & regionum, à quibus deferuntur. Hic Bononiae pellis huius animantis ampla nigris punctis eleganter insignita, & ad albedinem vergens centum, & viginti libris venundatur, quam lupi ceruarij nostri pelliones appellant; pellis autem lyncis Africanae est praedicta aliquantò angustior, & in colore rufescens, hanc cati pardi esse contendunt. Verùm deficiente priori haec & pretiosa habetur, & eodem pretio venditur. BOO VC. e eeeee repenem aniprum ppeniqas quam genpee reer, eee p DE TIGRE. VRA. AP IV. νδ * ν * AEQVIVOCA. NTER Maculosas Feras Tigrim dinumerandam esse legitima ratio nobis persuadet, quoniam Historici, & Poetę non vulgariter eruditi Tigres maculosas, & virpatas appellarunt. Non erit ergo infrugiferum, vt nostri moris est, prima facie aequiuoca recensere, vt huius animantis historiam rectius exponamus. Tigris praeter Feram, de qua in praesenti agitur, est nomen proprium viri in epigrammate, quod Suidas citat in dictione βολι;. Fuit item tigris nomen mulieris Leucadiae amicae Pyrrhi Epirotarum Regis, qui tertius extitit, ab eo Pyrrho, qui in Italiam militauit; quam postea mater Olympias veneno sustulit, vt Atheneus breuiter enarrauit. Tigris insuper nomen fuit alijs bestijs impositum; nam tigris fuit canis apud Quidium. Propterea Varro scribebat non longissimis nominibus canes esse appellandos, quò celerius quisquè vocatùs exaudiret, nec tamen breuioribus, quàm quę duabus syllabis enunciantur, vt Scyllax, si mas sit, & si sit foemina, cerua, lupa, tigris. Amplius tigris fuit nomen Equi, qui circo committebatur, vnde Martialis cecinit. Vtrumne currat Passerinus, an Tigris. Et alio in loco huiusmodi ęquum tigrim cognominatum pauculis verbis complexus est, Tigrim vince, leuemque Passerinum, Nulla est gloria praeterire asellos. In circensibus nomina equis imponebant, vel à colore, & tunc equus dicebatur Corax,

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
