# De quadrupedibus digitatis 103

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, GENVS DIFFERENTIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/103

cta colore nigro, & rubeo, quae intuentibus maximam affert admirationem, robustum est animal dentibus, & vnguibus armatum praedicto valde simile, & tamèn ipse non audet huiusmodi Feram tigrim cognominare cum careat illa agilitate, quam auctores de tigride praedicant, nisi dicatur eamdem anima lis speciem in diuersis mundi regionibus varijs etiam qualitatibus, & conditionibus gaudere. Tigris igitur bestia est nigris maculis oblongis potius, quàm orbiculatis in albo obscuro insignita; quare Solinus huius animalis colorem fuluum nigris segmentis interundatum vocabat. At Albertus verba Solini non rectè inuertens scripsit tigres esse coloris nigri fuluis virgis quasi vndatim intercepti. Oppianus contemplans tigrim in pulchritudine illam comparabat Pauoni, lib. 3. deVen & in magnitudine leaenae hunc in modum. Tigris secundùm nonnullos. ινη .. [. νεε . ii TiiDOc Tigridos eximiam celebremus carmine formam, Qua natura sagax nil visu pulchrius vnquam, Praebuit in tanto numero turbaque Ferarum. Quipte feris tantò praestat forma inclyta Tigris, Quanto praecellit Pauo genus omne volantum, Montiuagam planè censeres esse Leaenam. Ni pellis vario discreta colore micaret.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
