# De quadrupedibus digitatis 110

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, CICVRATI TIGRIS MANSVETVDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/110

Huiusmodi carminis genus, vir quidam eruditissimus radium, vel hauiculam rextoriam appellabat, quia, illius instar, meat, & remeat, cum hac tamen conditione, vt, in lectione inuersa, versus pentameter in hexametrum, & vicissim hexameter in pentametrum degeneret. His obiter animaduersis tigres, quas cicures Roma vidit, cursim transgrediamur, D. Taberone, & Fabio Maximo Coss. quarto nonas Augustus, iuxta sententiam Plinij, Q. Maij, Theatri Marcelli dedicatione, tigrim primus omnium Romae in cauea mansuefactam ostendit. D. verò Claudius simul quatuor exhibuit. Iulius Capitolinus, Romae sub Gordiano, tigres decem demonstrat; cum in triumpho Aureliani quatuor tantum, ex Vopisco, visae sint. Heliogabalus portentosi ingenij Imperator, non solum leones, sed etiam tigrides currui iunxit, vt aliàs à nobis fuit scriptitatum. Cęterùm considerandum est inter alias Feras tigrim facilè efferari; ideò Seneca testatum reliquit tigres nunquam feritatem exuere, aliquando submittere, sed cum minimè expectauerimus, toruitas mitigata exasperatur. Quare Martialis ad tigridis mansuefactae feritatem alludens conscripsit, illud epigramma, cuius conclusio est haec. Ausa est tale nihil syluis, dum vixit in altis, Postquam inter nos est, plus feritatis habet. Hoc autem cuipiam mirum videri non debet, quoniam harum belluarum lenitas exasperara, re ipsa, plurimùm detrimenti, maioremquè perniciem semper allatura est. Itaquè non possumus silentio inuoluere casum, quem narrat Abdyas primus Babyloniae Episcopus de duabus tigribus, quae in sua cauea mansuefactae Babyloniae degentes & fortè fortuna fugientes quoscumque in occursu inuenerunt, dilaniarunt. Ideò populus metu consternatus ad Dei Apostolos auxilium implorans, confugit, qui, Domini Iesu Christi nomine inuocato, ad pristinum domicilium tigres reduxerunt. Summis igitur rationibus Ferarum Magistri Imperatoris Turcarum (auctore Theueto) dum per vrbem ad spectaculum cicures ducunt tigres campanulis cinguntur, quarum strepitu audito, plebs ab improuiso tigrium impetu sibi cauet. Imò Victorius addit Turcarum Regem alere tigrim, quae catenis etiàm vincta tutò tractari non possit. Quamobrem curatores, cum illam aliquò conuehere volunt, ipsi succum Mandragorae, vel opium praebere solent, tunc enim, vi medicaminis, ferocia obtunditur, & Fera velut stupefacta, per Vrbem innocuè ducitur, hinc colligendum est huiusmodi animantium genus feritatis nunquam obliuisci.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
