Latin
SYMPATHIA, ET ANTIPATHIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 111
Unproofread scanNot analysed yet
EPITHETA. Vatuor praecipua assignantur, quae tigribus epithetorum varietatem praebuerunt, nempè locus natalis, violentia, qua in praedam feruntur, maculę, quibus tergus insignitur, &cursus celeritas. Si primum contemplemur, tigrii Armeniam, Gangeticam, Caucaseam, Caspiam, Hyrcanam, Parthicam, Indam, &Afram, cum poetis appellare poterimus. Si ad secundum nosmet conuertamus, cum hoc animal ad lacerandum, deuorandum, &ad omne crudesitatis, iracundiae, &violentiae genus exercendum natura peperisse videatur, iure meritò tigrim rapidam, rabidam, rabiosam, violentam, efferam, furibundam, trucem, immanem, feram, asperam, acerbam, sęuam, rigidam, dentatam, spumantem, auidam, &martiam inlib 4 Georg. digitabimus. In hoc quoquè sensu Virgilius tigrim atram vocitauit, non quòd pellis colorem atrum praeseferat, sed ab effectu, quia, vt notat Seruius, cum homini, &coeteris animantibus infesta, &inimica sit, atrum mortis colorem afferat, si pellem huius Ferae virgis distinctam meditemur, non iniuria tigris virgata cum Seneca, maculosa cum Ouidio, &deniquè cum Graecis ποικιλόνωτος cognominabitur. Apud Oplib 3. Cyneg. pianum tigris ἀιολοκωτος, quasi variegatum dorsum habens legitur, dum canit hunc in modum. πορδάλιὲς τε θοαὶ, καὶ τιγριδὲς ἀιρλόνωτοι. Postremò tigres ob cursus velocitatem pede strenuę, apud Baptistam Mantuanum prędicantur. In quo sensu, tigris à Graecis ἵνεμοεις exponitur, &licet hoc vocabulum ventosum designet cum ἤνεμος, apud Poctas, &ἄνεμος, in soluta oratione, ventus dicatur, tamen ἤνεμοεις celeritate venios assequens exprimitur; optima igitur de causa apud Nazianzenum tigris hoc epitheto decoratur, dum inquit. Τιγρις τὴν ἡνεμόεις παρδαλίων τε μένος. Accedit quòd, cum Aelianus, &Plinius non vulgarem tigris erga filios beneuolentiam esse praedicent, meritò haec Fera poterit vocari φιλότεκνος, sic enim in graecis literis appellatur, qui singulari amore sobolem suam complectitur. Ad summum Ouidius contem In Epist. plans tigrim currui Cybeles iunctam, capistratam nominauit. Inquè capistratis Tigribus alta sedet.