# De quadrupedibus digitatis 115

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, NIGMAIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/115

Praedictis addamus pulcherrimum apologum de tigri, quae cum multis animantibus associata truculentia oculorum numerosum venantium agmen conspicata esset, statim, perfricata fronte, conuersa ad comites venabulorum multitudine perterrefactas, sic affata est; ne recedatis, inquit nequè pili vestri, ob metum rigeant, quoniam huiusmodi agmina tanquam fumos inanes contemno, & mox horum insolentiam retundam; quibus dictis, ad praeliandum dentibus, & vnguibus parata sagittis transfoditur. Tigrim igitur sauciam, insi gniquè dolore vexat amanimantes cęterae condolents, sic coniorantur. Quis fuit tam effręnata audacia refertus, qui Feram tam animosam, & fortem ausus est vulnetare? quibus tigris, non possum, inquit, nisi ab effectu, fuisse hominem, coniectare. Apologus docet vitium temeritatis esse fugiendum, hac de causa homines temerarij tigribus comparantur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
