Latin
ANATOMICA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 121
Unproofread scanNot analysed yet
nio, hoc notatu dignum licet intueri, quòd statim atque vrsus expirauit, eius genitalia cornescant. NATVRA, MORES, INGENIVM. Agnum robur vrsorum brachijs &lumbis Solinus, &caeteri auctores assignarunt; hinc sit, vt vrsi posticis pedibus insistentes, hominis instar, erecti in Polyhist. incedant. Vicissim caput vrsi magna imbecillitate afficitur, ideoque non cap. 39. erit res admiratione dignasi legatur apud Plinium vrsum in arena solo colapho exanimatum fuisse. Praetereà suaptè natura vrsi insuauem halir li. 3. de Ven. tum spirant, quod non fuit ignotum Oppiano, qui de Vrsorum flatu sic cecinit. Atraque feruentes exhalant ora vapores. Insupèr vrsi ingentes irarum motus concipere solent; quapropter insignis iracundia vrlib. 2. reg. sinae irae solet comparari, &Chusai alloquens Absolonem dicebat. Tu nosti patrem tuum, &viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos, &amaro animo, veluti si Vrsa raptis catulis in saltu faeniat. Possumus hanc sententiam roborare auctoritate Baptistae Mantuani, qui de irata vrsa sic locutus est. Faetam Vrsam rabido mandentem spicul mor(u. Daemon forOptima igitur tatione Rusellius ad cruciandos in Inserno iracundos, Dęmones vrsorum mam vrsi figuram habentes repręsentauit. A bilis forsitan actione vrsum esse animal inquietum induit. colligere oportet, quoniam hic cicuratus, &catenis vinctus semper caput huc, &illuc agitat, pedibus gesticulatur, &nunquàm quiete fruitur. Ampliùs vrsi naturali instinctu du cti, quemadmodum, &Hystrices, auctore Aristotele, brumali tempore conduntur, sed vli 8. de hist. trum propter frigus, an propter aliam causam ambigitur. Latent autem quadraginta diean. cap. 27. rum spatio, sed in primo quatuordecim dierum curriculo, ita soporantur, vt prorsus nihil moueantur, reliquo tempore, dormiunt quidem, inquit Aristoteles, sed mouentur. At Aelianus scribit, primis quatuordecim diebus, ita profundo somno occupari, vt punctiones, &vulnera non sentiant. Vnde Iuuenalis. Inde caput morbi rhedarum transitus arcto. Vicorum inflexu, &stantis conuitia mandrae, Eripuit somnos Vrso. Hoc autem latitationis tempore, vtrum vrsi emacientur, an pinguefiant apud auctores est