Latin
AEGRITVDINES. ET MEDELAE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 128
Unproofread scanNot analysed yet
Amplius vrsi multa inanimata graui odio prosequuntur; quocirca Aelianus literis mandauit, physiologos in hanc venisse sententiam, quòd vrsus à mortuis abhorreat; nam si quis vrsum conspicatus humi tamquàm mortuus prosternatur, ab vrso praetereunte non lęditur; hinc nonnulli rationem colligunt, propter quam vrsi cadauera sui generis insepulta non relinquant. Vrsi quoque cum Mappa talem antipathiam exercent, vt illa visa, teste Soneca, statim irritentur. Ad finem vrsi, sicuti delphini, &cerui symphonijs, &molodijs delectantur, quibus omnis eorum ina, &serocia demulcetur; vicissim insuaues, &horridos sonos cornibus, &tubis excitatos detestantur. Quamobrem affirmat Olaus magnus pastores huius antipathiae non esse ignaros, dùm cornu caprino, &interdum vaceno fonum horridum excitantes vrsos ab armentis arcent.