# De quadrupedibus digitatis 13

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, INIVRIARVM MEMORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/13

Vox X sonis ab ore animantium prolatis homines consueuerunt species animas lium à se inuicem distinguere; quia placuit summo rerum omnium moderatori tot animatorum species, non solum peculiaribus formis, sed etiam singularibus, & varijs vocibus discriminare. Vnum quodquè igitur animal proptiam emittit vocem, & si aliquandò in cognoscendis animalium generibus similitudo specierum dubitationem, & errorem pareret, voces ab ipsis emissae dubitationem dissoluere, & errorem detegere solent. Id Tzetzes in Asino Cumae Vrbis Acolidis leone credito pulcherrimè exponit. Ονος ἐν κύμη γεγονὼς μέγας ὑπερ τοὺς ὅνοης Αἴων δοκῶν ἐν λεοντῇ ἐκ τῆς φωνῆς ἐγνώστει. quae latinè sic sonant. Asinus in Cuma natus magnus super alios Leo creditus in leonina, ex voce cognitus est.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
