Latin
EMBLEMATA, ET SYMBOLA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 136-2
Unproofread scanNot analysed yet
EMBLEMATA, ET SYMBOLA. ci3 Epinxit Camerarius vrsum in lustro soporatum cum hac inscriptione MAIORPOSE: DOCIA VIRTVS. volebat enim innuere ingenia viuida, quò plus ocij interdum sumunt, eò postea alacrius denuò se se exerunt, omniaque negocià peragunt, ideoque subscripsit hoc distichon. Ceu lustris latitant Vrsi, &sua membra relingunt, Sic ineditatur opus Doctus in arte nouum. Amplius idem auctor figurauit vrsam lambentem fętum cum inscriptione. NATVRAPOTENTIORARS. Hoc celebris ille pictor Titianus pro symbolo vsurpauin, quò arte in quibusdam plus valere, quàm naturam designabat quòd concedendum est, vt in arte pictoria contingit, in reliquis verò nequaquam, quemadmodum in hoc disticho exprimitur. Ars polit, haud fingit, natura vtrumque ministrat, Quantum dissideant indicat hic catilus. Insuper effigiauit duos Vrsos pluuia cadente simul colludentes cum inscriptione SE Emllem. 22 Vrsi enim sunt huius naturae, vt, cadentibus imbribus, futuram praefa RENABIT. gientes serenitatem colludere soleant, iuxta illud. Post Phoebum nubes veniunt post nubila Phoebus, Ouidij. Vel iuxta illud Nube solet pulsa candidus ire dies. pari ratione viri fortes, &constantes in rebus adurrsis prosperiorem fortunam expectantes, tantùm abest, vt abiecto sint animo, quin potius omnia laeta sibi polliceantur. Emblemati autem subscribitur hoc distichon. Quaeris cur saliant pluuijs? spes certa screni est: Hoc tu confisus, pelle animi nebulas. Hoc emblema Camillus de Camillis scriptor Italicus inter Phrenoschemata recensuit. Delineauit tandem Vrsum secus quercum apibus onustam, cum dextra manu intra duos Emblem. ramos adeò constricta, vt indè illam nequaquàm diuellere posset, deindè inscripsit. VIOLENTA NOCENT. Postmodum hos versus subscripsit. BEIV Vt fauus exitio est Vrso, sic saepè malorum, Austorem illaqueant iusque dolusque suum.