# De quadrupedibus digitatis 136

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, FABVLOSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/136

APOLOGI. Rsus quondàm circa mellarios alueolos versans secundùm Abstemium ab ape ictus tanta efferbuit ira, vt omnia vasa, in quibus apes mellificauerant, vnguibus disrumperet. Tunc apes vniuersae, cum domos suas dirrui, cibaria auferri, & filios enecari conspicerent, facto impetu, Vrsum aculeis inuadentes profligarunt, tunc vrsus dicebat quantò melius erat apis vnius aculeum tolerare, quàm tot in me hostes concitare. Apologus indicat me lius interdum esse vnius iniuriam patienter perferre, quàm illam vlciscendo multos inimicos comparare. Post quam de laesione verba facimus, nobis succurrit alius apologus, in quo vrsus colludens vnguibus incautè oculum vrsae eruit, tunc vrsus id aegrè ferens omnes vngues abscidit, sicque vxorem allocutus est, bono sis animo, quoniam arma, quę te laeserunt, abieci, cui vrsa respondit, hoc parui mea refert, quia hoc ante offensionem praestare debebas. Hinc discendum est laedentis pęnitentiam lęso nullo adiumento esse posse. Supersunt duae fabulae, ex Abstemio, recitandae, quas inter apologos collocare voluimus; licèt enim in his vrsus palam loqui non introducatur attamen locutus esse perhibetur. Pri ma est, dum per vastissimas solitudines duobus amicis iter facientibus eminus fit Vrsus, obuiam, quorum alter perterritus, ob corporis agilitatem, arborem scandens inter opacos fagi ramos delituit, alter verò cum se, in praeliando, vrso imparem iudicaret, procidens se mortuum esse simulauit. Vrsus deinde accedens totam prostrati faciem olfecit, huncque cohibito spiritu mortuum esse credens aliò se contulit. Mox comes descendens interrogabat amicum, quidnam ad aures vrsus locutus esset, cui respondit; admonuit me, ne deinceps cum huius nodi amicis iter facerem. Hinc colligendum est euitandos esse illos amicos, qui, periculoso tempore, ab auxilio praestando pedem reuocant. Persimilem serè fabulam recitat idem auctor de coriario, qui numerata pecunia pellem vrsi à quodam emit Venatore, qui in praesentia pellem vrsi ei non esse asseruit, caeterum postridiè venatum profecturum, vrsoque interfecto, illi pellem laturum pollicitus est. Coriarius, animi gratia, cum venatore in syluam profectus, altissimam conscendit arborem, vt inde venatoris, & vrsi certamen conspicaretur. Venator intrepidus vrsi latibulo appropinquans immissis canibus illum exire compulit, qui, euitato venatoris ictu, cum prostrauit, hic sciens vrsum in cadauera non saeuire, compresso halitu mortuum se esse simulauit vrsus ad motis ad Venatoris faciem naribus, eumque non spirantem deprehendens statim discessit. Coriarius cum feram abesse prospiceret, descendem, ad venatorem accessit, eum interrogans qualem sermonem vrsus ad aures habuerit, cui Venator, monuit me, ne imposterum, pellem vrsi nondum capti vendere velim. Fabula denotat incerta pro certis habenda non esse.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
