# De quadrupedibus digitatis 141

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS IN CIBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/141

re cib. c. 27. Lib. 2. de mat. med. Lib. 10. de simp. med. fac. Lib. 1. antid. spec. Lib 2. de antid. Lib. 2. de mat. med. c. 2. υ. τ ἥ Lib. 7. Phytagnom c. I. 2. par Arcaa.. Lib. 9. manat. Lib. 3. Antid. spec. Lib. I. de compmed. sec. loc c. 2 In 2. part. Arcan. rimùm exerceantur; quarè, optimò iure, Michael Herus Vrsi manus appeti à Principibus affirmabat. Sauonarola scribit cerebrum Vrsi venenatum esse, qua de causa ab eo cauere debent, qui vrsinis carnibus vescuntur. Non igitur praeter rationem scriptum est à Plinio Vrsorum occisorum in spectaculis capita cremari. Imò, teste Bruyero, nec etiam lienes sunt esculenti, sicut neque iecora Vrsorum alborum, cum narret Gerardus, in historia nauigationis ad Arcton, magnam partem comitum in morbos incidisse, ob comestionem hepatis Vrsorum alborum, quorum copia in illis frigidissimis regionibus vagatur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
