# De quadrupedibus digitatis 145

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, PO IN GENERE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/145

Demum medici quoddam genus vlceris lupi nomine lupus mordenotant, quod aliter morbus lupae, Ascachilos, & ignis Sancti Antonij à clariss. Falopbui. pio nominatur, quoniam huiusmodi vlcus, ritu famelici lupi, carnes exedat. Insuper nonnulla medicinalia hac lupi voce circumferuntur, vt λυκος pastilli nomen apud AEtium perhibetur, λύκος quoque flos iridis à Dioscoride vocatur, quoniam flos dehiscens lalupus herb.i biorum lupi speciem referat. Ad finem, multa instrumenta ob varios effectus, quos praestant, lupi nomenclaturam sortita sunt. Lupus igitur dicitur illud freni genus asperrimum aculeis dentes lupinos imitantibus armatum, quod aliter lupatum cognominatur; lib. 4. Trist. de hoc Ouidius sic cecinit. Tempore paret equus lentis animosus habenis, Et placido duros accipitore Lupos. Quaedam etiam serra manubriata cubiti mensuram non excedens lupus apud Palladium lib. 1. nominatur. Lupus hodie apud nos vulgò dicitur illud instrumentum ferreum instar lupini rictus ferreis dentibus munitum, quo res etiam paruae à puteis extrahuntur. Ve getius verò lupum vocat instrumentum, in modum forcipis, dentatum, quo Oppidani in propugnationibus funibus alligato vtuntur. Alioquin λύκος apud Pollucem, & Pausaniam est coquinarium instrumentum, aliter κρίαγρα dictum, ad eximendas è lebete carnes ido neum, & denique apud Theomnestum quoddam ligaturae genus nomen lupi sortitum est. Ex altera parte, quemadmodum nomen lupi viris competere asseruimus, nomen quoin Hippiatr. que lupae mulieribus conuenire comperimus; nam lornandus recitat mulierem, quae infantes scilicet Romulum, & Remum expositos inuenit, lupae nomine, vocatam fuisse, idde regn & circo à lupa Fera ipsos fuisse educatos fabulantur. Praeterea quaecunque meretrix lupa temp. sucab omnibus passim vocitatur, quia haec non minus ad res venereas, quam lupa animal ad cescibum feratur; hinc ortum est illud antiquum verbum, lupari, quod scortari, & mere trilib. 9 var. cari significat, vndè ex AEliano Phryna lupa fuit meretrix, cuius imaginem Delphis in bist. sublimi columna Graeci erexerunt. Spinola igitur in hoc sensu foeminam nomine Liplib. 2. epigr. pam carpebat hoc disticho. Lippa erat his oculis magè chara, at tempsimus illam Continuò postquam sensimus esse Lupam. Ad summùm haec vox (Lupa) nomen canis foeminae esse solet, vt astruit Columella lupa canis quandò narrat canes longissimis nominibus non esse appellandos, sed tantùm dissyla- nomen. bis, veluti sunt haec lupa cerua, tigris.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
