Latin
SYNONIMA, ET ETYMVM
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 146
Unproofread scanNot analysed yet
Quoad colorem Paulus Iouius in ea parte Moscouiae, quà itur atri coloris vagari decreuit. In montibus autèm Doffrinis, Suetica, &Prusiam, lupos Noruegiana Dominia ab inuicem Segregantibus, coloris albicantis lupos versari Olaus Magnus statuit, qui animalibus imbecillis, nimirum muribus, &talpis vescuntur, ad differentiam luporum communium cinerei coloris, &syluestrium rufescentium, qui ouibus, &armentis insidiantur. Oppianus quinque luporum genera esse pronunciauit. Primum à velocitate σοξευτῆρα, nempè sagittarium appellat, secundum Harpagem; seu Circum ab ingenio Circi auis, tertium χρυσεον, idest aureum, quam lupi speciem ad Hyaenam proximè accedere Gesnerus existimauit. Quartum, &quintum genus Acmones nuncupat (Acmon enim apud Varinum esse genus aquilae perhibetur) vel ob auis rapacitatem, vel colorem, horum alterum Ietinum, &Miluum canum, quintum verò anonymum, &colore nigro praeditum nominauit. Has omnes differentias in historia animalium AElianus repetit. Nos in praesentia luporum genus in marinum, &terrestrem distinguimus, terrestrem verò in communem, syluestrem, aureum, &scythicum destribuimus. de quibus omnibus praeter lupum communem seorsim agetur. Lupi igitur, teste Oppiano canibus magnis pastoralibus assimilantur, vel mastinis, vt voluit Albertus, hinc non iniuria à Latinis canes syluestres, &à Graecis νυκτερινοὶ κυνες, idest nocturni canes cognominantur, carent tamèn latratu, colore postmodum iuxta regionum diuersitatem discriminantur, &ob oculorum splendorem, iracundis sunt similes. Tandem ex Aristotele pedes anteriores in quinque digitos, &posteriores in quatuor dist inctos habent.