# De quadrupedibus digitatis 146

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, SYNONIMA, ET ETYMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/146

Quoad colorem Paulus Iouius in ea parte Moscouiae, quà itur atri coloris vagari decreuit. In montibus autèm Doffrinis, Suetica, & Prusiam, lupos Noruegiana Dominia ab inuicem Segregantibus, coloris albicantis lupos versari Olaus Magnus statuit, qui animalibus imbecillis, nimirum muribus, & talpis vescuntur, ad differentiam luporum communium cinerei coloris, & syluestrium rufescentium, qui ouibus, & armentis insidiantur. Oppianus quinque luporum genera esse pronunciauit. Primum à velocitate σοξευτῆρα, nempè sagittarium appellat, secundum Harpagem; seu Circum ab ingenio Circi auis, tertium χρυσεον, idest aureum, quam lupi speciem ad Hyaenam proximè accedere Gesnerus existimauit. Quartum, & quintum genus Acmones nuncupat (Acmon enim apud Varinum esse genus aquilae perhibetur) vel ob auis rapacitatem, vel colorem, horum alterum Ietinum, & Miluum canum, quintum verò anonymum, & colore nigro praeditum nominauit. Has omnes differentias in historia animalium AElianus repetit. Nos in praesentia luporum genus in marinum, & terrestrem distinguimus, terrestrem verò in communem, syluestrem, aureum, & scythicum destribuimus. de quibus omnibus praeter lupum communem seorsim agetur. Lupi igitur, teste Oppiano canibus magnis pastoralibus assimilantur, vel mastinis, vt voluit Albertus, hinc non iniuria à Latinis canes syluestres, & à Graecis νυκτερινοὶ κυνες, idest nocturni canes cognominantur, carent tamèn latratu, colore postmodum iuxta regionum diuersitatem discriminantur, & ob oculorum splendorem, iracundis sunt similes. Tandem ex Aristotele pedes anteriores in quinque digitos, & posteriores in quatuor dist inctos habent.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
