Latin
COITVS, PARTVS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 150-2
Unproofread scanNot analysed yet
COITVS, PARTVS. Ristoteles, in historia Animalium, Lupos eodem modo commisceri, quo canes, ideoquè post congressum colligatos remanere scriptis mandauit, &inferius, ad differentiam canum, vno tantum tempore congredi, &parere ineunte aestate asseuerauit, quâm Aristotelis sententiam possumus confirmaQQU re assertis Gesneri, qui audiuit à quodam Rhaeto, circà Calendas Maij, Luporum carulos è latebra auferri, in qua aliquando septem, vel nouem inueniuntur, &,teste Porta, Lupa interdum, vsquè ad decem enititur. Verum in tàm copiosa sobole vnm solùm foemina editur, ita sentiente natura, quae, auctore Merula, homini vtilia foecunda, damnosa verò penè sterilia esse voluit. Lupam verò semel, in toto vitae curriculo, vel secundùm alios, quotannis per duodecim dierum spatium eniti, quoniam Latona, ob Iunonis metum, duodecim dies, ex Hyperboreis in Delum aberrauerit, fabulosum esse opinatus est Aristoteles: Lupa igitur, ex eiusdem mente, duos menses vtero gerit, &randem quoad numerum, &caecitatem catulorum, vt canis, parit. Praeterea de vario Lupi, cum alijs animantibus congressu, Auctores multa commenti sunt. Scaliger haec habet. Mista Lupo canis est signata voce Lycisca, Seque cani, atquè etiam miscet Hyaena LupoEx commixtione tamen canis, &Lupi Crocutam dimanare opinatur Gesnerus, ex Hyęna, &Lupo Thoum; Porta verò ex congressu Pantherae, &Lupi Thoem constituit. In Cyrenensi agro. Lupos esse, qui cum canibus commisceantur auctor est Aristoteles. Vnde Cardanus, post multas generationes, Lupos in canes degenerare existimauit. Qua de causa, à Scaligero noniniuria reprehonditur, dum inquit. Possunt quidem Lupi mitiore, fieri, sed nunquam lupinam formam, &totalem Feritatem exuent, quemadmodum, &plantae nouo cultu mitesennt. Deniquè narrant, qui res Africanas monumentis mandarunt, Aqui lam marem cum Lupa congredi, quae postmodum, disrupto ventre, Draconem effundit Qui rostro, &alis speciem auis, pede Lupum, &cauda serpentem repraesentat. Verùm, ad mentem Scaligeri, credere illis in locis tale monstrum generari vanitas generationis fidem detrahit.