Latin
151.5 to 151.6
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 151.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm, ad capiendos grandiores Lupos, canes non nisi hominum ope sunt idonei; &hi, ex Petro Crescen ciensi, Mastini audaces, &fortissimi esse debent. Alij foetum ex Lupo communi, &cane procurant; nam animal, quod generatur, Lupis valdè inimicum esse perhibetur. Magnus Cam Tartarorum, ex Paulo Veneto, alit aquilas cicures tantae audaciae, vt magno im petu iu Lupos insiliant, illosque tandiù vexant, donec à venatoribus sinè labore, &pe riculo capi possint. Postremò nonnulli Lupos venenant. Vnde Bargeus de hoc agens canebat. Sunt, qui lathalem medicatis frugibus offam, Obijciant passim. Porta igitur summit Lupariam herbam, arsenicum citrinum, &folia Taxi aequali portione, ¶t pastam. Aliter recipit Lupariae vncias duas, foliorum taxi vnciam vnam, corticis lagi, vitri, calcis viuae, arsenici citrini, singulorum sesquiunciam, amygdalarum dulcium vncias tres, mellis quantum sufficit, ¶t globulos magnitudine nucis auel lanae larido inungendos. Blondus narrat se vidisse rusticos deferentes per Vrbem Romam pelles Luporum venales, quos aiebant se puluere herbae, cardui varij nuncupatae, occiexercit. lib. 1. cyneget. retibus capiuntur. lib. 18.