# De quadrupedibus digitatis 153

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, AEGRITVDINES, ET MEDELAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/153

Hinc Vulpes ex Zoroaste, ad sua latibula, ob Luporum metum, Scillas deferunt. Multa quoque sunt inanimata, quae acerbissimum in Lupis odium excitant, vt lapides, quorum ictum summoperè perhorrescunt, cum, vt inquiunt Physiologi, in parte à saxis ieta vermes nascantur, quocirca multi noctu per syluas iter facientes, solo lapidum concussu, impetum Luporum euaserunt. Ignis etiam, veluti, & Leoni, Lupo est admodum inuisus, nam Lupus ex silice emicantibus scintillis ita terretur, vt etiam famelicus accedere non audeat, sed, cauda sub verenda reducta, aufugiat. Denique cantus, & sonus Lupis vehementer est infensus; Propterea Horatius cantando in syluis Lupos fugauit, vt ipse sic testatur. Namque me sylua Lupus in sabina. Dum meam, canto lalagen, & vltra, Terminum curis vagor expeditus, fugit inermem. Pythocarim tibicinem, cum tibia magna contentione incitatus numerus caneret, Luporum, impetum represisse refert Aelianus, & nostra memoria, Gesnerus nouit virum quemdam, qui cum persequentem Lupum lapidando nihil proficeret, sono tympani, quod gestabat, ipsum perterrefactum fugauit. Vicissim, tympanum ex corio Lupi pulsatum non solum animantia fugat, sed etiam inanimata vtcunque sonora. referente Oppiano, silent. Postremò, si ad sympathiam nosmet conuertamus, tradit Plutarchus, Nigidij opinione, Lupum pico amicitia non vulgari esse deuinctum, ideo vbi Lupus, ibi etiam picus visitur. Imò singulari quadam praero gatiua Lupus Psitacum amore prosequitur; hac de re Oppianus Psitacum, & Lupum simul pasci testificatur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
