Latin
HYSIOGNOMONICA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 154
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem à voce, à loco, &à tempore, quo vagatur, Latinis vlulans, montanus, agrestis, &nocturnus indigitatur. Ab incedendi modo, AElianus quemdam lupum vocat vnipetam, qui solitarius graditur, huncque inertem, &tardum esse opinatur, cum nullo aemulationis studio excitetur. Propterea ritè legitur apud Oppianum λύκος νυκτιπόρος noctu iter faciens, &apud Homerum in Odyssea ὀρίστερος monticola, &ab eodem πολιὸς nempè canus quandoque dicitur. Ad finem lupa, apud Latinos, epitheta lupo conuenientia sortita est, &praeter illa, ab oculorum colore raua, quandoque rauca, spurca, olida, obscena, &immanis vocata fuit.