# De quadrupedibus digitatis 154

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, HYSIOGNOMONICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/154

Tandem à voce, à loco, & à tempore, quo vagatur, Latinis vlulans, montanus, agrestis, & nocturnus indigitatur. Ab incedendi modo, AElianus quemdam lupum vocat vnipetam, qui solitarius graditur, huncque inertem, & tardum esse opinatur, cum nullo aemulationis studio excitetur. Propterea ritè legitur apud Oppianum λύκος νυκτιπόρος noctu iter faciens, & apud Homerum in Odyssea ὀρίστερος monticola, & ab eodem πολιὸς nempè canus quandoque dicitur. Ad finem lupa, apud Latinos, epitheta lupo conuenientia sortita est, & praeter illa, ab oculorum colore raua, quandoque rauca, spurca, olida, obscena, & immanis vocata fuit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
