Latin
155.1 to 155.4
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 155.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Luparij, apud eumdem Seruium, Luporum venatores nominantur, &λυκόποδες lupipedes erant robusti serui, vel Tyrannorum satellites, ità nuncupati, vel quia pedes lupinis pellibus tectos haberent, vel quia, vt notat Suidas, luporum simulacra in clypeis gestarent. caeteris animalibus, modò habendus est sermo, nam λυκαινὴς, vel λυκίς parua lupa, apud Latinos, Lupula dicitur, &per hoc nomen, meretricula quandoquè exponitur. Λυκηδευς Lupi catulus, apud Theocritum. Lyciscus, auctore Plinio, est canis ex congressu lupi, &canis natus; alioqui Lycitus fuit vnus ex canibus Acteonis, vt narrat Pollux. Lycostomos os, lupi habens explicatur, sed ita vocatur quaedam piscis species ab hiatu oris, vt in historia piscium declaratum fuit. Nicander vespas, &apes, ex cadaucribus equorum; &Taurorum putridis ortas Lycospades appellat, vel ob colorem, vel ob impudentiam, lupis similes. Equae Lupiferae fuerunt velocitate magis, quàm pulchritudine insignes, ideò sic appellatae, quia lupi notam in clunibus gererent. Hoc inde ortum est; nam quidam ad vadimonia praestanda semper paratus, in venatores irretitum lupum tenentes incidit, rogatus, ioco, vellet nè pro lupo vadem se constituere, illataque ab eo damna persoluere, ille petentium votis annuens fidem iussit. Lupus autem emissus, copiosum equarum armentum nullo cauterio si gnatum, ad fideicussoris stabulum adduxit, qui, recepta gratia, equabus lupi notam inussit. Tandem consultò omittentes Lycaonem, ex Solino lupum iubatum, Hyenam Feram lupinam, Lycopantherem animal, ex Pardo, &lupo mixtum, &Thoum, ex luporum genere, secundum Plinium, ad plantas à lupis denominatas accedemus; Inter has, primo loco, recensetur lupinus, quasi paruus lupus, quia in campis, ob amarorem, ab animalibus tutus crescit, sicut lupus in syluis à caeteris animantibus secu ram vitam degit. Lupulus vero, vel lupus salictarius planta est alienas scandens, ita à Latinis nuncupata, quia instar lupi alimentum plantae, cui adhaeret, depascatur. Herba lupa, ad mentem Matthioli, Orobanche vocatur, quoniam, more lupi, vicinarum plantarum humiditatem depopuletur; Auricula lupi, apud Caesalpinum illa est planta, quàm, in capite antecedenti, auriculam vrsi appellauimus. Caudam lupinam Galenus ad strumas dissoluendas commendabat, sed, quam plantam intelligeret, non exponebat. Porta verò à molli pilorum lanugine, ex antiquis horbarum nomenclaturis, Verbascum, cau dam lupinam cognominauit.