# De quadrupedibus digitatis 155.5-8

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 155.5 to 155.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/155.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/155.5

Lycopodium, seu pes lupi apud Herbarios vocatur illa musci species, quam, in superiori capite, muscum vrsinum nominauimus, & Ruellius Lyco podium, seu patam lupinam Gallorum esse illam plantam opinatur, quam manum Sanctae Mariae, vel Cardiacam nuncupant, an haec sit Branca lupina, quam in vnguento ad Epilepsiam Galenus praescripsit non rectè constat. Lycopersicum herbam, quasi vastationem luporum memorat Galenus, quam nonnulli Botanici Othonnam Dioscoridis, vel gariophyllum indicum Matthioli esse asseuerant. Vua lupina apud Tragum est herba Paris Matthioli, vel solanum quadrifolium Baubini, sed apud Arabes Solanum est, non staphisagria, vt multi perperam existimant. Omnia enim Solanorum genera vuas producunt. Cordus Lycostaphylum foeminam, quasi vuam lupinam sambucum aquaticam Matthioli vocat, & Lycostaphylum masculam sambucum aquaticam polyanthon, quam Itali sambucum roseam nominant. Fabae lupinae radices in vino lotas pro strumis dissipandis Galenus praescripsit, & Arnoldus pro necandis lupis Marcillium, seu fabam lupinam proponit. Gesnerus hanc esse Apocynum Dioscoridis arbitratur; tùm quia siliquas ad instar fabae producat, tùm quia folia cum adipe cocta lupos interimat. Lycoctonum quaedam species est Aconiti, quam Latini ab internecione luporum, lupariam nuncupant. Alioquin Lycoctonos herba quaedam est nascens propè Nilum, quam lupus calcans conuulsus moritur; quarè AEggyptij in terras suas huiusmodi herbam importari prohibent, quoniam lupum tanquam numen quoddam venerantur. Lycopsis quasi facies lupi, herba est Anchusae non absimilis; Quocirca Galenus, non iniuria, hanc ad genus Anchusarum retulit; licèt Fuchsius Cardiacam, & Lacuna Cynoglossum vulgare esse iudicauerit. Chamaelycon, in nomenclaturis antiquis apud Dioscoridem, Verbenam supinam, & Lycanthemum smilacem asperam, Capparim cor lupinum, sesamum majus Lycoscitalium, quasi fustem lupi indigitant. Arnoldus scribit Arbutum in Hispania ficum lupi nominari, & Gesnerus, in Germania, Dipsacum è carduorum genere fulmen lupinum. esulam verò, & omnes Tithymalorum species lac lupinum dici attestatur. Ad finem quaedam lupula quae lib. 2. in Theriacis. Sponsoris cuiusdam historia. Herbae à lupo denominatae. in lib. de Dynam. lib. 4. Phyt. cap. 8. in lib. de dynam. in lib. de Dynam. lycopsis. Dynam, fungi species. in ibes. remed. in lib. de cur. hum. corp. mor. cap. 9. in sua hist. lib. 3. cap. 2. in Polyhist. ca 25. lib. 18.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
