Latin
PROVERBIA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 159
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc prouerbium publicari potest in raucum, vel in eum, qui subitò obumtescit, vt habetur in illa egloga Virgilij cui titulus est MAERIS. Theocritus quoque ad rem scripsit. Edere non poterit vocem, Lupus est sibi visus. De vero lupo Auctor non loquebatur, sed de riuali conspecto, cui nomen erat lupus. Hinc oriri videtur aliud prouerbium Lupus in fabula. Quando fortè fortuna in medio sermone interuenit is, cuius mentio fiebat, iuxta illud. Iamque aderant ipsi nondum sermone peracto. His accedunt alia prouerbia, vt Lupus circa puteum saltas. Traditurque de illo, qui in aelib. I. satyr. te piscatur, quia lupus, nec sitiens, è puteo bibere, nec praeda in puteum delapsa potiri potest. Afronte precipitium, à tergo Lupi. Hoc toties pronunciatur, quoties in angustijs versamur; qua de causa Horatius quid simile scribebat. hac vrget Lupus, hac angit canis. in phormio. Huic valde simile videtur illud. Auribus Lupum tenere. diciturque de re ambigua, vt extat apud Terentium de Anriphono adolescente, qui, nec vxorem, quam deperibat, expellere, neque illam, ob patris violentiam, retinere poterat; Prius onem Lupus ducet vxorem Enunciatur hoc prouerbium de re impossibili, cui non est absimile illud. Prius mordent ranae. Propterea Horatius ad rem canebat. Sed priùs Apulis iungentur caprae lupis. Huic afsine prouerbium habetur apud Su dam. Αύκος ἀετὸν φείγοι. Lupus aquilam fugit. de ijs, quae cuitari non possunt. Aquilam enim alatam lupus etiam velocissimus euadere non potest. Apud eumdem auctorem legitur aliud Λυκου πτερὰ, Lupi alae. De rebus, quae fieri nequeunt, cum nunquam fieri possit, vt lupus alatus inueniatur. Ad finem addemus illud, quamuis a lupo animali nondesumptum. Lupus ad vrbem. Hoc solet proferri quando aliquod triste nunciatur; erat enim quidam nuncius nomine lupus, qui vrbem quoties petebat, toties inexoptabile nuncium afferebat.