# De quadrupedibus digitatis 166.5-6

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 166.5 to 166.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/166.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/166.5

in agro Gebennensi, lupus corporis magnitudine, & rabie alijs dissimilis plus quam triginta homines deuorauit, vt habetur in libro stemmatum Lotharingiae Ducum At in libro de prodigijs, & ostentis, habemus a lupis ferocibus in Ruthenensi pago paruulos ab vberibus matrum raptos, & diris morsibus laceratos fuisse Richareus quoque Dinothus literis mandauit sub secundum bellum Punicum, Romae inter alia prodigia lupum ex temporein castra aduenisse, ensemquè cuiusdam minis à vagina extraxisse, & asportasse. Quamuis, ex hactenus relatis, hoc animal iuuandis mortalibus non sit natu, tamen Geloni Syracusano in scholis rudimenta prima discenti auxilio fuit, vt ab imminenti vitae periculo subduceretur; nam cum Praeceptor eius, & frequenmes condiscipuli in ludo literario essent, mir andae magnitudinis lupus irrupit, Gelonisque tabellis arreptis, foràs properabat, sed Gelon haudquamquam perterritus, ne tabellis priuaretur, eas manu seriò tenens lupum sequebatur, sed postquam limen tuansierum, gymnasium repentè E corruit, & magistrum, & condiscipulos oppressit. Item cerua à lupo fugata cum inter duas acies illaesa euasisset, Romanis victoriam pronunciauit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
