# De quadrupedibus digitatis 169

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, SIMVLACRA, STATVL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/169

SIMVLACRA, STATVL. NVrbe Boxu, vt habetur in epistola laponica, quaedam secta emersit, quę vbiquè luporum simulacra habuit, lupum enim adorabat, omnesquè illum τῆς rogabant, vt in lupos verterentur, vbi ad alteram venirent vitam. Desiderabant enim potius in lupos, quàm in aliud animal transmutari, cum haec Fera alijs bestijs dominetur, & sit terrori. Verùm, de hoc nos ingens admiratio non debet inuadere, cum Lycopolitani, ex Gyraldo, & lupum, & eius simulacrum venerentur. Imò, & Aegyptij non modo haec animalia viua tanquam numina quaedam intuentur, & tutantur sed etiam mortua, ex loanne Bohemò, sindone inuoluunt & sepeliunt. Graeci idem praestant in honorem Apollinis Romani verò in honorem Martis, nec non Romuli, & Remi honorato cultu, & obseruantia prosequebantur. Proprerea Tyberis simulacrum, lupae duos infantes lactantiadhaerens figurabant. Lupa item delineata cum duobus infantibus, arbore ficus, duobus globis, & aliquando cum quadam veluti nauicula, Vrbis Romae simulacrum repraesentabat. Vnde Paschasius ad id alludens, & Romulum alloquens sic canebat. Te lupa lactantem cunis excepit ab imis, Iactat, & Auctorem regia Roma suum. Romulida hinc mores hausit cum lacte lupinos, Hinc etiam innumeras, Vrbs alit vna lupas. Pro Deo Silentij Antiquitas effigiauit hominem oculis refertum, tanquam Argum, cum

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
