Latin
VSVSINSVPPLICIIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 172
Unproofread scanNot analysed yet
VSVS IN VARIIS. I partes lupi, vt superius declaratum fuit, multis medicamentis famulantur, nunc quàm varijs, extra medicinam, ins ruiant, declarandum est. In primis caput lupi in columbario suspensum feles &mustelas arcere dicitur, ex Alberto; cuius rationem in libris de subtilitate inquirit Cardanus. Item rostrum lupi inueteratum veneficijs resistere Physiologi autumant; ideoquè villarum portis praefigitur, vt scribit Porta. Amplius dentes lupi equo alligant, illumquè in cursu infatigabilem praestant. Quare non est mirandum, si Zoroastes scripferit equum à lupo sauciatum bonum, &velocem fieri. Sanguinem quoquè lupinum ad lupos arcendos valere recitat Plinius, si circa agrorum fines spargatur. Hoc sanguine olim in sacrificijs adhibitum fuisse notat Plutarchus, quando refert Magos Ariano, quem Daemonem malum vocabant, res quasdam tristes sacrificasse; herbam enim (Omomi) dictam in pila contundebant, Plutonemquè, &tenebras inuocabant, deindè, admixto sanguine lupi recenter iugulati in aliquem locum Solis luce carentem effundebant. Verumtamen Laphriae Dianae, ex Pausan:a, apud Patrenses, magno in ara excitato igne, non sanguinem, sed lupinos catulos inijciebant. Circa pinguedinem notandum est apud Seruium legi, morem fuisse, vt nubentes puellae simul cum venissent ad mariti limen postes antequam ingrederentur, ornarent laneis vittis, &oleo inungerent, &inde vxores, quasi vnxores dictae; Plinius autem non oleo, sed lupino adipe inungere moris fuisse prodidit, ne scilicet aliquod malum medicamentum inferreretur. Ideo scripsit Vuecherius, si quis secum frrat portionem adipis. vel medullae lupi, vxor eius neminem, pręter ipsum, diliget. De felle lupi nugatur Rhasis, dum inquit; Si ipso cum rosaceo mixto supercilia inungantur; linitus ab intuentibus diligetur. Verum magis ridiculum, &iocosum esse existimamus, quando dicitur, per ligamen virgae lupi viros, &mulieres ad Venerem inhabiles reddi. Huic affine est illu? de lupi aluta, in qua cor turturis ligarum ge stans vsum venerearum apprtitu non irretitur. Non absimile affere Rhasis quod decem euocaret Democritos, nimirum deferentem lupi calcaneum in ancea ab hostibus securum uadere, Simile tradit Sextus de viatore, qui secum ferens summa caudae lupi partem turus iter faciet. Item cauda lupi, vel pellis, vel caput supra prae sepium si suspendatur, bestiae, Vuechorio teste, nunquam comedent, nisi auferatur. Eadem cauda, ex Alberto supra praesepum vaccarum, &pecudum appensa à stabulis lupum arcebit; quemadmodum si in vilia sepeliatur; luporum ingressum prohibebit.