Latin
VSVS PELLIS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 174
Unproofread scanNot analysed yet
DE LVPO SYLVESTRI. Caput VII. Laus Magnus agens de lupis vagantibus in Doffrinis montibus, qui Suetica, &Noruegiana Dominia segregant, scriptis reliquit, inter varias luporum differentias, duas esse, nempè communem, &syluestrem, quae ouibus potissimum, &armentis insidiantur. Lonicerus autem, in varia historia, meminit lupi syluestris in Sardinia versantis, qui quoad molem à lupo communi non est valdè dissimilis villosior tamèn conspicitur; sed Loniceri huic animanti cornua attribuentis opinionem explodendam esse arbitramur, cum quid simile in animalibus digitatis non liceat intueri. Lupus igitur, cuius iconem hic damus, flaui est coloris, &in comparatione ad lupum communem villosior est, &caudam erectam gestat. lupi syluestris vsum ftequentem in luds apud Mediae populos fuisse narrat Iosaphat Barbarus, qui in suo Itinerario in Persiam refert se vidisse in Echatana Mediae maioris capite pulcherrimum spectaculum, vbi lupus syluestris pede per longum funem vincto in theatrum ducebatur, &ex altera parte vir armatus prodiens, cum eo praeliabatur; anprimo lupo ob certamen defatigato, alius introducebatur.