Latin
LVPO MARINO
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 175-2
Unproofread scanNot analysed yet
LVPO MARINO. Caput X. AEQVIVOCA, ET DESCRIPTIO. Voniam lupus marinus, apud nonnullos est genus piscis, nomine Labracis, &apud alios est crustaceorum hirsutorum species, de quibus, &in historia piscium, &in historia crustaceorum verba fecimus. Idcirco in praesentia, de his non esse agendum statuimus, sed tantum de lupo marino animali quadrupede digitato verba facturi sumus; &licet Marcus Antonius Pigafetta scriptor Italicus se hoc animal vidisse profiteatur, dum narrat ob seruasse lupos marinos variorum colorum magnitudine vitulina cum paruis. &rotundis auribus, habentesquè duos pedes, qui figuram humanae manus repraesentabant, tamen sciendum est, ipsum hallucinatun fuisse, quoniam animal ab ipso descriptum non discrepat ab illa Phocarum specie, quae à Nuperis Manate vocatur. Nam lupi marini, ex Fernando Lope, sunt magni, vt vrsi, feroces, pelle adeò dura, vt gladijs ferè sit impenetrabilis. Imò secundum Bellonium animal amphibium est, &piscibus, vt plurimùm fa mem explet. In littore Oceani Britanici conspicitur, &terrestrem lupum adeo aemula tur, vt non iniuria nomen lupi promeruerit, caput habet enorme, oculos per multis pilis obumbratos, naribus, &dentibus caninis, pelle villis erectis hispida, nigris maculis distincta, cauda oblonga, crassa, villosa, &tandem in caeteris lupum repraesentat, quemadmodum in proposita icone licet intueri. LVGoogle LVPVS MARINVS GESNERI, ET BELLONII.