# De quadrupedibus digitatis 175-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, LVPO MARINO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/175-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/175-2

LVPO MARINO. Caput X. AEQVIVOCA, ET DESCRIPTIO. Voniam lupus marinus, apud nonnullos est genus piscis, nomine Labracis, & apud alios est crustaceorum hirsutorum species, de quibus, & in historia piscium, & in historia crustaceorum verba fecimus. Idcirco in praesentia, de his non esse agendum statuimus, sed tantum de lupo marino animali quadrupede digitato verba facturi sumus; & licet Marcus Antonius Pigafetta scriptor Italicus se hoc animal vidisse profiteatur, dum narrat ob seruasse lupos marinos variorum colorum magnitudine vitulina cum paruis. & rotundis auribus, habentesquè duos pedes, qui figuram humanae manus repraesentabant, tamen sciendum est, ipsum hallucinatun fuisse, quoniam animal ab ipso descriptum non discrepat ab illa Phocarum specie, quae à Nuperis Manate vocatur. Nam lupi marini, ex Fernando Lope, sunt magni, vt vrsi, feroces, pelle adeò dura, vt gladijs ferè sit impenetrabilis. Imò secundum Bellonium animal amphibium est, & piscibus, vt plurimùm fa mem explet. In littore Oceani Britanici conspicitur, & terrestrem lupum adeo aemula tur, vt non iniuria nomen lupi promeruerit, caput habet enorme, oculos per multis pilis obumbratos, naribus, & dentibus caninis, pelle villis erectis hispida, nigris maculis distincta, cauda oblonga, crassa, villosa, & tandem in caeteris lupum repraesentat, quemadmodum in proposita icone licet intueri. LVGoogle LVPVS MARINVS GESNERI, ET BELLONII.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
