Latin
DE GVLONE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 178
Unproofread scanNot analysed yet
DE GVLONE. a g1 Caput XI. SYNONIMA, &ETYMVM. VPIS annumerandam esse Feram, quae insatiabilem, profundumque ventrem, semper vorando, distendit operae pretium esse duximus. Haec, in Suetia, patrio sermone, vt ammaduertit Olaus Magnus Ierff dicitur, à Sclauis Rosomacha, à Latinis, quia gulosiùs cibos edat, Gulo vocatur. Crollius agens de internis rerum signaturis, hoc animal Boophagon, quasi magnum voratorem indigitauit. Placuit igitur Olao Magno, huic voracissimae Ferę Septentrionali, Gulonis nomen assignare, ad imitationem vocis Germanicę Vilfrass; quae multiuorum denotat. Hoc enim nomine, Germani Edonem, Helltonem, &quempiam ciborum voraginem appellare consueuerunt. Ab alijs, &praecipuè à Iulio Caesare Scaligero Vultur quadrupes cognominatur; cum hoc animal quadrupedum voracium coriphaeus esse perhibeatur. Quamobrem, vt veritatem fatcamur, non malè quispiam, cum Gesnero, putabit hanc Feram Veterum Hyaenam quadrupedem esse, &potissimùm cum scribat Aristoteles, hanc secundum dorsum iubatam esse, quae conditio in icone Gulonis exhibita à Gesnero, &mutuata ab Oao Magno obseruatur. Praeterquamquod ὑαινα, in graecis literis, Porcellam significat; Quae cum ita sint; quędam nomina barbara Hyęnę conuenientia Guloni quoquè attribui possent, vt Crocuta, Leucrocuta, Akabo, Alzabo, Zabo, Ana, Belbus, apud Iulium Capitolinum Lupus vespertinus, Zilio animal apud Albertum pariter Lacta, quod animal, eodem teste, in sepulchris habitat, cadaueribusque vescitur. DESCRIPTIO, &NATVRA. Atthias à Michou, in descriptione Sarmatiae, Europeae, notabat in Lithuania, &Moscouia uerfari animal voracissimum, &inutile, quod alibi nusquam obseruatur, Rosomacha nominatum, magnitudine canis, facie Cati corpore, &cauda vulpinis, colore nigro, cadaueribus vescitur, raptique cadaueris tantùm vorat, vt instar tympani extendatur, &infletur, tuncque angustiam duarum rupium, vel arborum ingreditur, &vi, per in fernas, &supernas partet excremenra trudit, rursusque ad cadauer properans se denuò implet. Ideo Crollius fuk medicos ab hoc animali vomitorij, &cathartici medicamenti vsum dihuius opinionis igitur, &natura huius animantis pereleganter describitur his versibus. dicisse. Facies Saturum ex epulis surgere belluina quàm sit, Res verò homini digna famelico triremi, Incredibili illuuie Rosomacha monstrat; Est hoc animal Sarmaticis idea Gulonum, Felis facie ornatibus expetita pelle . Haec bestia nidore procul cadauerum acri, qnim