Latin
18.5 to 18.8
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 18.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hodie canes pro venatu leonum in prouincia Cangigu adhibentur, vt collegimus ex epistola Asiatica exarata in volumine de rebus gestis in Oriente à Societate Iesu. Ibi virarmatus arcu cum duobus canibus ad leonem superandum se confert: Leo, si arbor propè adfit, illi se admouet, vt aduersus pugnet, sin minùs cum sciat se canibus non posse aliter resisteretanti est animi, vt non fugientis more recedat, sed pedetentim gradiatur, licèt canes morsibus eundem insequantur, &venator sagittis eum petendo lędat, donec effuso sanguine concidat. Verùm, quia multa sunt loca montosa, inuia, &aspera à leonibus tamen habitata, quae per canes, &retia venationem non admittunt, placuit Gesnero proponere venenum Aconiti, cuius radix exiccata in tenuissimum puluerem redigitur, qui pupulis ex carne paratis miscetur, quae postea secus vias, &per loca leonibus frequentata disperguntur. Praedictis addere possumus nostra aetate nullum esse instiumentum aptius ad leonum necem, quàm bombardam minorem, quoniàm huiusmodi manuale tormentum in tribus leoni aduersatur, nam fulgore igneo, &strepitu illum terret, deindè glandis ictu enecat, quàmuis leones, vt opinamur, ex scloporum displosione magis strepitum; &igneum fulgorem, quàm eorum glandem reformident, cum tamen postremum illis magis esset timendum. CICVRATI LEONIS MANSVEtudo, &efferati immanitas. *. 2ECU Anno Carthaginensis omnium primus Leones exarmasse dicitur, quamuis ob tanti laboris praemium tanquam omnia ausutus, quia leonum immanitatem domare potuisset, à ciuibus relegationem repertauerit, sed quibus arsie tificijs id praestiterit, nobis adhuc ignotum est. Hoc quidem clarissimum esse constat, quòd leonum, &aliarum huius generis Fetarum domitura, ia. c. v. longum temporis spatium postulat, iuxta illud. Lenga Longa dies homini docuit parere Leones. Leones potissimum omnium ferocissimi, quales Poeni, vel Africani praedicantur, nonnisi longiori temporis interuallo omnem feritatem deponunt, &nostra haec verba à veritateLib. 4.