# De quadrupedibus digitatis 181

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, VSVS IN VARIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/181

DE HIPPOPOTAMO. Caput XII. AEQVIVOCA, SYNONIMA, Etymum. Vm in luporum historia naturam marini lupi amphibiam, solerti indagine, vestigauerimus, libuit hoc in loco hippopotami belluae pariter amphibiae voracis, & astutae naturam, & mores sedula disquisitione indagare σγυ Verùm quia hippopotamus, apud antiquos, equum Neptunium fabulosum quandoquè significauit, cum Prisci aliquem Principem terra, mariqe dominantem designare volentes, duo insignia vtriusque elementi animalia, nempè equum & Delphinum simul iungendo pingerent, hancquè picturam hippopotamum, equum Neptunium, vel Hippocampum perperàm nominarent. Animaduertere oportet, de hoc in praesentia non esse disserendum; sed ad periucundam, & lepidam veri hippopotami historiam sermo est conuertendus, qui Graecis ἰππόποταμος, quasi equus fluuiatilis; cum cur hippopo 3ππος equus, & ποταμὸς flume vocetur, non propter similitudinem equi, quam cum illo tamus ab nullam habet, sed fortè ob magnitudinem animalis, cum iππος in compositione vim auequo denogendi significatum habeat, itaut, qui nominat hippopotamum, grandem fluminis bestiam minetur. dicat. Alioquin, ob deformitatem, ab equina figura valdè discrepat. Propterea ad rem Calphurnius canebat. egloga 7. & equorum nomine dignam Sed deforme pecus, quod in illo nascitar amni. Per illum amnem poeta intellexit Nilum, qua de re haec bestia à nonnullis equus Niloticus dicitur. Ae gyptij, p: pria lingua, Foras Fl bar quasi equum marinum nuncupant, cum Foras apud illos equum, Bar verò mare designet. Itali degentes in illis regionibus, li. I aquat. vt refert Bellonius, Bouem marinum, Turcae autem, & Graeci porcum marinum indigitant, quoniam, ratione partis anterioris, bubulam figuram, & reliquo corpore suillam repraesentet. Tandem ab aliquibus Elephas marinus cognominatur, non modò ob belluae magnitudinem, verum etiam ob duritiem, & candorem dentium quibus aliqui artifices pro ebore vtuntur. Elephantus etiam Aegypti appellatur, quoniam, post elephantum Indiae, ratione molis, secundum locum occupare videatur. Sunt, qui Rosmarum, qui Rohart, qui Gomarum, in regionibus Preteianis, vocitent. Si Aluarez in suo itinerario veritatem fassus est.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
