# De quadrupedibus digitatis 182.5-7

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, 182.5 to 182.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/182.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/182.5

Hoc hippopotami cadauer a praeclarissimo Columna dimensum, à capite ad caudam pedes erant tredecim, corporis latitudo, siue diameter, pedes quatuor cum dimidio, altitudo pedes tres cum dimidio, venter potius planus, quam carinosus, crura à terra ad ventrem pedes tres cum dimidio; ambitus crurum pedes tres. Pes latus pedem, vngulae singulae vncias tres. Caput vastum in comparatione ad totum animal, & latum pedes duos cum dimidio, longum pedes tres, crassum ambitu pedes septem: Oris rictus pedem vnum, rostrum carnosum, & repandum, oculi exigui, lati vnciam, longi vncias duas, aures paruae, breues, neque vncias tres excedentes, totum corpus obesum; pes latus in quatuor vngulas diuisus, vngulae verò quales in bobus, & nigrae, talus callosus, atquè latus. Quamobrem vngulae non sunt bifidae, vt notauit Plinius, sed quales in bobus, vt Aristoteles asseuerauit, & quod omissum fuit, quadrifidae, cauda aprina, vel secundùm rei veritatem, testudineae, vel vrsinae caudae non dissimilis. Cutis admodum crassa est, dura, colore pullo, nares imaginem. S repraesentant, fissura longa vnciarum duarum, cum dimidio. Rostrum habet instar Leonis, vel felis, pilis ex poris quibusdam prodeuntibus asperum, nec in toto corpore alij conspiciuntur, in quo Plinius hallucinatus esse videtur; dum hanc Feram vitulo marino in pilis, & corio assimilauit. Quae omnia in subsequenti icone hippopotami maris licet conspicari. Libuit quoque exhibere iconem hippopotami foeminae Patauio missam, vt lectores vtriusque discrimen contemplari possent.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
