# De quadrupedibus digitatis 185

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, DESCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/185

Quemadmodum Fera haec effigie, & corporatura à caeteris valdè discrepat, vt superiùs demonstrauimus. Pariter per figuram, & molem dentium à reliquis etiam discriminatur. Primo obseruabimus illorum descriptionem, quam ex cadauere sicco Fabius Columna retulit. Dentes igitur habebat in inferiore maxilla sex, quorum bini exteriores è reDentium gione longi semipedem, lati, & trigoni vncias duas eum dimidio, pqr ambitum semipedescriptio. dem, aprorum modò parùm retrorsum decliues non adunci, non exerti, sed admodum conspicui, aperto ore. Intermedij verò parùm à gingiua exerti trigona acie, digitali longitudine, medium locum occupantes veluti iac ntes, crassi, orbiculati elephantini, semipedem superant longitudine, atque aciem in externis partibus planam. Maxillares verò habebat vtrinque septem crassos, latos, broues admodùm. In superna verò mandibula, quam crocodili more mobilem habet, qua mandit, & terit, anteriores sex sunt sex imis respondentes acie contrario modo adaptata leuissima, & splendida, clausoque ore coniunguntur, & aptantur imis veluti ex illis recisi, vt planum plano insideat. Verum omnium acies pyramidalis veluti obliquè recisi, calami modd. Sed medij superiores non F aciem inferiorum, & medium illorum, in quo detractio rotunditatis conspicitur, petunt. Molares totidem quot inferni, sed binipriores parui, exigui, atque rotundi, & ab alijs cur hippopo distant, vt medium palatum, inter dentes anteriores, occupare videantur. Inter maxiltamus ore lares dentes locus linguae semipedalis remaneba:, durities dentium silicea, adeo vt perignem vcussione cultelli costae, tum circunstantium admiratione ignis fauillae excitarentur mere dicaQuapropter verisimise fpret, nocturno tempore, hoc animal dentes atterendo ignem ex tur. ore euomuisse, quam proprietatem Prisci huic Ferae attribuerunt. Tandem hic exh betur icon capitis Hippopotami Patauio missa, in qua dentes huius animalis melius conspici possunt.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
