Latin
VOX. CIBVS
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 189
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm non solum in Nilo, sed etiam, vt refert lo; Leo in descriptione Africae, per Nigrum amnem Hippopotami vagantur. Imò in Bambotho quoque, iuxta Atlantem Africae, &in indo fluuio Indiae stabulantur, vt Strabo, &Solinus enarrarunt. Sed quod magis mirandum est in mari quoque versari scripsit Plinius, qui agens de animantibus aquaticis, communes amni, terrae, &mari crocodilos, &Hippopotamos praedicabat. Idcirco non debemus admiratione capi, quando legitur in descriptione Moscouiae, in Oceano adiacenti regionibus Perzorae, equos marinos crescere, Pariter Odoardus Barbosa Por tughensis, in Cesala obseruauit multos equos marinos, à mari ad prata exire, denuoque ad mare reuerti Idem repetit Edoardus Vuot de huiusmodi Feris in mari Indico errantibus. Propterea habetur in primo volumine nauigationum, multos quandoque nauele ros in terram descendere, vt Hippopotamos in vicinis pratis pascentes comprehendant, sed ipsi ad mare fugientes eorum cymbas aggrediuntur dentibus illas disrumpendo, &submergendo, &tamen bestiae lanceis ob cutis duriciem sauciari minimè poterant.