# De quadrupedibus digitatis 190

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, CAPI ENDI RATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/190

Vel sceptris supernè iconem ciconiae, infernè verò hippopotami imponebant, vt violentiam subiectam esse iustitiae innuerent cum ciconiae piè, & rectè agant, dum parentes senio confectos alis gestant, hippopotamus verò, ex Suida, animal est iniustissimum, cum, nec etiam parentibus parcere velit; haec etiam fuit potissima ratio, propter quam Aegyptij ad demonstrandam impudentiam hippopotamum efficiarent: Qua de causa pro vestibulo templi, quod in Saitica Aegypti Praefectura Palladi dedicatum erat haec visebantur, vt notat Valerianus, facies pusionis, facies senis, accipiter, piscis, & hippopotamus. Vnde litterarum Hycroglyphicarum periti, per haec, humanae vitae conditionem docebant. Nascimur enim, senescimus, viuimus, & morimur; cum accipiter vitam, & piscis mortem significet, propter mare, quod Aegyptij exitium, & perniciem nuncupabant. Denique, per hippopotami figuram, postremo loco repositam, violentiam dissidium, & impudentiam significabant. Ideo prędictis Hieroglyphicis nixus Hadrianus Iunius exhibuit emblema cui titulus est. DEVM ODISSE IMPVDENTIAM, in quo infantem senem, accipitrem, piscem, & hippopotamum depinxit deinde subscripsit haec carmina. Pernix accipiter pircis, Nili incola dirus Equus, quid ordine haerent? gymbolon hoc loquitur. Phariae tria verbulae genti, Deus odit impudentiam Praeterea hippopotamus, referente Oro Apolline, ab Aegyptijs, ad ver denotandum, figuratus fuir. Sed cum ab ipso, huius causa non fuerit assignata arbitramur id esse quoniam equi fluuiatici statim atquè prata virere incipiunt, quod contingit Vere, iure merito secundum Varronem à virore dicto, à Nilo ex unt. Insuper horas ab Hippopotamo significari in sacra Aegyptiorum literatura, sinè vlla ratione, scripsit Orus, at Valerianus opinatur id factum fuisse, quoniam haec Fera, tempore maturitatis segetum, à fluuio in campos exiens non errabunda, sed tanquam messor ad certum opus conductus messem aequalitèr pabuletur. Rursùs arbitratur, per hippopotamum, horas intelligi posse, cum hoc animal duplici natura die in imis latens aquis, noctu verò in terram egre diens diem atquè noctem dimetiatur.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
