Latin
VLISSS AEEROVANDA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 196
Unproofread scanNot analysed yet
Nam solus Deus scrutator cordium esse perhibetur. Quocirca habemus, apud Lucam, quòd Christus Herodem nuncupauit vulpem. Verba autem sacri textus sunt huius tenoris. In ipsa die accesserunt quidam Phariseorum dicentes illi. Exi, &vade hinc, quia Herodes vult te occidere, &ait illis. Ite, &dicite vulpi illi, ecce eijcio Daemonia, &c. Tandem quandoquè ab auctoribus vulpes pro ipsa astutia metaphoricè vsurpatur. Vndè Persius ad rem canebat. Ascutam vapido seruas sub pectore vultem Poeta, hoc in loco, per vulpem, intellexit astutias, fallatias, &dolos, quales vulpibus paulò inferius assignabimus. Quamobrem, in hoc sensu, loquebatur, etiam Ligurinus, dum infrascriptis versibus praecipit cauendum esse, ne mentes Principum, &Potentum captione, &impostura verborum repleantur dum inquit. Fraudibus orcultis blandè palpare Potentes, Principibusque suis arguiam ostendere vulpem. Postremò animaduertendum est, quòd vox αλώπηξ cuidam saltationis generi ab Hesychio attribuitur.