# De quadrupedibus digitatis 199-2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, NATVRA, MORES, INGENIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/199-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/199-2

Hinc etiam originem duxit illud vulgat um carmen, quòd passim per ora virorum circumferri solet. Vulpes amat fraudem, lupus agnum, foemina laudem. fraud. vulp. Quare ad peculiares dolos, quos, vrgente fame, vulpes in pectore molitur, iam licet accedere. Haec igitur famelica, ex Isido ro, & Constantino, prostrata ore aperto, mortem simulat, tuncque auibus ad ipsam tanqeuiam ad cadauer descendentibus in pabulum vescitur. Sed, ad mentem Olai Magni, quando ad famem explendam nihil inuenit, tandiu in terra rubra se voluit, donec cruenti cadaueris formam induat, atque hoc modo humi iacens, aues accedentes illicò capit, & deuorat. Hanc nostiam sententiam stabilire videtur illius bubulci historia, qui obiter si milem vulpem conspicatus, illanque mortuam credens apprehendit, & in currum, in quo pulli vehebantur, proiecit; illa paulò post, bu bulco non animaduertente, pullos com edere coepit. Deindè si gallinas in pertica sedentes obseruauerit, hac verfutia illas d eturbat, caudam huc, illucque impillit, & iactat, quasi illam in gallinas vibratura; obidque perterefactas, & à pertica cadentes rapit. Leporem verò cum, ob pedum pernicitatem, facilè assequi non possit, inquit Aelianus, quòd tandiù per dumeta, & nemora persequens illum fugat, donec fatigatum non cur su, sed longo temporis tractu eum comprehendat. Echino quoquè terrestri insidias tendit, sed quoniam is, visa vulpe, in globum se se contrahit, ne ob aculeos sauciari possit; tunc vulpes in os Echini vrinam reddit; quam ob causam, teste Aeliano, hoc animali a lotio suffocato vulpes fruitur. Amplius frigore premente, & terra niue obruta vulpes aedibus appropinquans, latratum canis aemulatur, vt domesticas bestias confidentiùs accedentes, faciliùs rapere possit, Modò dolos, quibus venatores deludit, manifestare oportet; Nam latratum canis fingens, vt paulò ante dictum est, ex canum dentibus quandoquè euadit, sed melius, dum asicui ramo se suspendens canes incerta vestigia insequentes errare cogit. Aliquando, canibus persequentibus, capuarum gregem intrans vnam ex eis occupat, eius dorso insidens, vt per cursum caprae fugientis ob odiosum sessorem citius euadat. Interdum persequentes eanes, cauda villosa hac, illacquè per ora illorum ducta, eludit, donec opacas syluarum latebras ingrediatur. Tandem, ex Olao Magno, vulpes in pedica capta, morsu pedem praescindit, vt aufugiat; vel, nulla fugae patente vulpes mor via, mortem simulat, venator autem accedens, mortuamque illam à pedica liberat, ea simulat. tem autem clanculum surgens fugam arripit. Denique vulpes cryptas multos habentes exitus inter se procul distantes fabriuant, easque tutò incolunt, ne circa vnum exitum positis venatorum insidijs comprehendantur. Hoc pereleganter expressit Oppianus his lib. 3. de versibus. Bodino interprete. ven. Attamen excellis reliquas vulpecala vafra, Calliditate Feras, nec deest au dacia praesent Finibus extremis soleis sua destinat antra, Septi foresque domos, & non violahile custrum. Idem quoque Bargeus non inconcinnè repetens, versibus mores vulpinos complectitur, lib. 4. cyneges. quos clarioris doctrinae gratia hoc in loco recitare non pigebit, qui sic se habent. His 3oogle

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
