Latin
PHYSIOGNOMONICA
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 2-4
Unproofread scanNot analysed yet
prius luto in Sole siccato se munire; quod assertum sontentiae omnium historicorum reluctari videtur, qui Ichneumonem, &aspidem, non autem Ichneumonem, &his hęnam odio capitali inter se dissidere tradiderunt. Quapropter Textor, &Aelianus euulgarunt ab Ichneumone non solum aspidem interimi, sed etiam oua eius diligenter inqui ri frangi, &dispergi; quemadmodum de ouis Crocodili traditum est. Insuper addit Plinius tantam antipathiam inter hanc bestiam, &caeteros serpentes versari, vt homines aceto, in quo dissolutus fuerit cinis pellis Ichneumonum madefacti ab omnibus serpentibus euitentur. Denique haec bellua (Auctore Bellonio in Obseruationibus) ventum maximè abominatur; proptereà (ipso flante) accelerans gradum ad latibula quamprimum confugit.