# De quadrupedibus digitatis 2-4

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, PHYSIOGNOMONICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/2-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/2-4

prius luto in Sole siccato se munire; quod assertum sontentiae omnium historicorum reluctari videtur, qui Ichneumonem, & aspidem, non autem Ichneumonem, & amphis hęnam odio capitali inter se dissidere tradiderunt. Quapropter Textor, & Aelianus euulgarunt ab Ichneumone non solum aspidem interimi, sed etiam oua eius diligenter inqui ri frangi, & dispergi; quemadmodum de ouis Crocodili traditum est. Insuper addit Plinius tantam antipathiam inter hanc bestiam, & caeteros serpentes versari, vt homines aceto, in quo dissolutus fuerit cinis pellis Ichneumonum madefacti ab omnibus serpentibus euitentur. Denique haec bellua (Auctore Bellonio in Obseruationibus) ventum maximè abominatur; proptereà (ipso flante) accelerans gradum ad latibula quamprimum confugit.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
