# De quadrupedibus digitatis 2

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, PHILOSOPHI. LI MEDICI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/2

Verùm quia polydactylorum alia sunt magna vt Tigrides, alia parua vt mutes, alia domestica vt canes, alia syluestria vt taxi, alia nocua vt vrsi, alia innocua vt cuniculi, alia generosa vt leones, alia insidiosa vt lupi, alia astuta vt Vulpes, alia calliditatis expertia vt lepores, nos tàm numerosam animantium cateruam, & tot, & tam varijs dotibus insignitam in tria genera, nimirum in fera, semifera, & domestica veluti in tres classes, clarioris doctrinae gratia distribuemus, horumquè historiam tribus distinctis libris comprehendemus. Fera propriè dicuntur, vel quae feris moribus sunt imbuta, vel quae difficulter cicurantur, vt leones; & si al quando mitiora reddantur, non tamen penitùs ferociorem naturam exuunt; meritò igitur in sacris paginis Ferae dicuntur Dęmones, & homines crudeles (veluti fuerunt iudęi) qui nullis beneficijs ad mitiorem vitam trahi possunt; quocircà Fera pessima, quae dicitur deuorasse Ioseph, Iudaeos Christum occidentes designabat. Alchymistae quoquè rei chimicam putrefactionem subeuntis spiritus subtiles, agiles, & incomp: ęhensibiliter auolantes feros appellant, quia nisi maxima difficultate, & sedulo labore densari, e vt ipsorum verbis vtamur, fixari nequeunt. Graecis iuxta nonnullorum mentem, θηρία dicuntur, quia θὴρ, vel τό, θηρίον Feram nempe leonem significat, sed θupior substantiuum est & πολυσήμαντον, nam θηρία, apud medicos bęstias venenatas ictu, vel morsu venenum relinquentes denotant. Ideo satius erit ad Gi aecorum mentem huiusmodi animantia ὄγρια sub audiendo ζῶα nuncupare; quibus ex dian etro ἥμερα ξῶα, sευ οικότρεπτα, idest comi alta, vel domestica, & mansueta in postremo polydactylorum libro examinanda proponuntur. Cęterùm illud animantium genus, quod partim mites, partim ferinos mores, vel vt verbis Plinianis vtamur, quod nec placidum, nec ferum est, sed mediam inter vtrumque naturam participat semiferum Latini indigitarunt, & simile vocabulum in auctoribus graecis non legitur, licèt ab Auctore Thesauri linguae latinae semifer ἡμιθήριος exponatur. Quorum animantium historiam omni cura, & studio conscriptam in secu do huius tomi libro collocauimus. Cum itaquè polydactylorum viuiparorum, tùm ab Antiquis, & Recentioribus descriptorum, tum nostris diuturnis obseruationibus conquisitorum contexendam historiam susceperimus, in huius enarratione seriem dignitatis seruare operępretium esse duximus; primumque locum feris tanquam nobilitate reliquis longè praestantibus assignare statuimus, & ab his auspicaturi de leone in primis robore, & foititudine caeteris animantibus dominante, timiditatis, & ignauiae experte; ideoque belluarum rege nuncupato, mox singulas congeneres Feras subtexentes ordine semper dignitatis seruato de reliquis polydactylorum speciebus sigillatim sumus acturi. Denique breui praedicta complectentes epilogo animalia polydactyla, & potissimum viuipara tanquam ad naturam hominis proximè accedentia nobilissima esse attestamur; fera praecipuè ab aspero seruitutis iugo remota cùm tranquilla viuendi libertas, tùm syluarum syluicolarumque Dominatus summopere nobilitant, quemadmodum domestica vicissim tanquam sui iuris nou sint, & alieno subijciantur dominio ignobilitatis nota taxantur; semifera vero ferorum mansuetorumquè mixtis decorata praerogatiuis mediam quoque, vt paulò ante annotauimus, in hoc tractatu sedem occupabunt.

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
