Latin
NATVRA, MORES, INGENIVM
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 200-2
Unproofread scanNot analysed yet
in illa tunorem à lupis vitam degat, cum, teste Porta, lupi à scillis maximoperè abhorreant. Cum verò vulpes à pulicibus vexantur, alio vtuntur ingenio, fasciculum mollis foeni pilis inuolutum ore accipiunt, seseque paulatim, posterius inchoando, in aquam mergunt, vt pulices aquam fugientes ad caput ascendant, deindè caput pedetentim immergit, vt in foenum saliant, quo facto, fasciculum foeni in aqua relinquunt, &mox enatant. Caeterùm, si vulpes, vlla in re, monstrat ingenium, in exploranda glaciei crassitudine potissimùm patefacit. Nam, ex Olao Magno, amnes, &lacus gelatos ad pastus itura, &reditura non transit, nisi aure ad glaciem apposita, quasi hunc in modum ratiocinatura, quicquid a quosum est obmurmurat, &mouetur, quicquid mouetur, gelu non est concretum, quod gelu non est concretum, liquidum st, quod liquidum est, cedit ponderi, quod cedit ponderi, tutò non potest calcari, ergo retrocedendum.