Latin
AEGRITVDINES, ET MEDELAE
Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis 201
Unproofread scanNot analysed yet
Est quidem veritati consonum, ex Gesnero, quòd vulpes latrando, &vlulando canem imitatur; quando tamen irascitur, aut dolet; alioquin gannit, &blande immmurmurat, cum aliquid petit, si domi alatur. Cum igitur gannitus sit quaedam vox canum latratui valdè similis; optima de causa, si vox haec intendatur proculdubiò in latratum degenerare poterit. Metaphoricè postea gannitus de ploratu vapulantium, &de vagitu infantium praedicatur. Imò dicitur etiam de canibus, cum aliquem dolorem, vel gaudium testari videntur. Ideò, non est mirum, si apud Lexicographos graecos, κνυζάω ἢ κνυζεω, idest gannio propriè de canibus queribundum vlulatum edentibus proferatur. Hinc originem ducit ἀνυζνθαος gannitus canis adulatorius, qui ad mentem Eustachij ad vag itum μα. 2χ* ν etiam infantium tranitur. CIBVS. Nter cibaria, quae gustui vulpium gratificari solent, gallinarum carnes col locantur. Propterea quando, vel laqueis vulpes, vel alio modo capiuntur, aut necantur, villicae mulieres praegaudio desipere videntur, quia cortales aues sine vllo custode dimittere possunt iuxta illud. Iam tandem annosae est laqueo vulpecula nexa, Villica iam tutas cortis habebit aues. Quamobrem Baptista Mantuanus in Buccolicis innuebat, villicam cohortem non modo à furibus, sed etiam à vulpibus custodiendam esse his versibus. AGruis ore fabas, &ab ansere farra palustri, Aserpente houes, à vulpe, &fure cohortem. Insuper Stephanus Forcatulus praecipit hoc animal tanquam grassatorem publicum impro telis, dentes noxios habeat, deinde figendum esse villarum valpunè occidi, cum, uis, vt auibus super rstitibus solatio sit. Sin secus, fiat quod iubet Statutum Vtopicae ciuitatis, quod sic se habet. Si gallina fugit, fugiat si candidut anser, Has tibi ne vulpes, furuè rec eptet aues Implumes verubus transfige, apponito flammis Poenaque cum miti fiat acerba mero.