# De quadrupedibus digitatis 205

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis, COITVS PARTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/205
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ulisse-aldrovandi/de-quadrupedibus-digitatis/205

decipulae vulpium. li.q. de rer. lib. I. de mat. med. exerc. 217. lib. ade mat. med. lib. 6. de agricol. ruta sylu. inuisa vulpi. II.li.I.qvivscis Aldennhado 9C excogitarunt. Blondus docet vincula in sepibus, & dumetis nectenda esse, per quae, vulpes pullos gallinaceos inquirentes, transire solere, his enim detinentur, sod ipsae etiam so extricant, nisi custos Velox adfueris. IDeimde Croscentiensis duo laqueorum genera describit foraminibus apponenda, per quae ad loca clausa vulpes ingredi solent. Horum alterum est laquens annexus perticae plicatae adeè validae, vt vulpes collo capta in altum eleuetur. Alterum est, quandò penes laqueum est forto bacillum e um stringens, atque impediens, ne os ferae laqueum trrodere possit ldeo Calentius canebat. vciiiiiiiivvoiii.iiiii Et laqueo vulpes, & decipe casse foinas. Praeterea, ex eodem Crescentiensi, rete, quod vulgò Arolum vocant, vulpes capiuntur si noctu in me dio retis gallinaponatur. Animaduertit autem hoc rete pro vulpibus, & aquilis, quàm pro caeteris animalibus validius fabricandum esse. De hac captura Martialis sic canit. εἰφ Hisiolidam clamosus ages inretia vulpem. Alias quoquè docipulus, ad has comprehendendas animantes, Crescentiensis describit. Primò vulpem in crypta hoc modo coercet, parat alueare apum, quod ab vno latere paucis filis ferreis claudatur, ab altero habeat ostiolumita parti superiori annexum, vt bestiae ingressum admittens egressum postea prohibeat, haec decipula in orificio foueae vulpium collocanda est, caeteris cauernae clausis ostiolis, nam vulpes exitura decipietur. Tunc venator summat decipulam, illamquè, vel supra puteum, vel supra vas aqua plenum adaperiat. Comprehenduntur etiam vulpes alia decipula, quam Crescentiensis taiolam ferream appellat, quae circa se multos habeat vncos, cui annexo carnis frusto, vulpes inescantur, & excipiuntur. In Germania verò vulpes sic decipiuntur. Paratur quidam arcus, quem nos ἀυτόματον possumus nuncupare; hic enim à vulpe, vel ab alia bestia leuiter etiam contactus iaculum in Feram emittit. Postremò paratis ex varijs pharmacis, & carne offis, vulpes venenantur. Quare, ad id praestandum, nonnulli pupulas carneas cum nucleis Iuglandium contusis concinnant. Scribitoenim Cardanus vulpes edendo nuces perire, nisi aquam biberint, quoniam nux sicca i est pulmonibus noxia; sed per nuces fortè intelligere voluit nuces graecas, & praecipuè amaras, quas Dioscorides vulpibus lethales esse pronunciauit, nisi statim copioso aquuarum potu repleantur: Cum igitur amara vulpibus inimica esse, ex Dioscoride compertum sit hinc Scaliger, in vulpibus necandis, aloem meliorem habere praerogatiuam arbitratus est; Quocirca narrat se obseruasse vulpeculam, aloccum carnibus deuorata, breui temporis spatio extinctam. Apocynum etiam non est omittendum, cuius folia, ex Dioscoride, cum adipe in panes coacta vulpium coxendices resoluendo, ipsas interimit. Ad idem, Arnoldus fabam lupinam, seu marcilium commendat, quam plantam consiliginem veterum esse existimauit Gesnerus; huius hetbae semina, vt illius periculum faceret, cum carne, & casco mixta ipse Gesnerus vulpi, quam alebat domi, exhibuit, quae post horę sparium omnia vomitu reiecit, & illae sa remansit. ili.istiiissi F a .7

---

Ulisse Aldrovandi, De quadrupedibus digitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_quadrupedibus_digitatis.
